Rigomagus (Germania)

Locus: 50°34′43″N 7°13′50″E
Numerus incolarum: 17 387
Situs interretialis
Nomen officiale: Remagen
Gestio
Procuratio superior: Ahrweiler
Geographia
Territoria finitima: Bad Neuenahr-Ahrweiler, Grafschaft, Rheinbreitbach
Coniunctiones urbium

Rigomagus[1] (Theodisce Remagen) olim castellum Romanum ad Limitem Germanicum fuit, nunc vero urbs Rhenaniae est in Germaniae regione Rhenania-Palatinatus sita.
Ordo urbis
[recensere | fontem recensere]Urbs Rigomagus 6 vicos habet: Remagen, Kripp, Oberwinter, Oedingen, Rolandswirth, Unkelbach.
Aedificia
[recensere | fontem recensere]- Ecclesia Sanctorum Petri et Pauli
- Ecclesia Sancti Apollinarii
- Monasterium insulae Ruleicheswerd
Res gestae
[recensere | fontem recensere]Aetas antiqua
[recensere | fontem recensere]Castra Romana Rigomagi circa annum 3 ad laevam ripam Rheni condita saeculo 3 fortificata ab auctore Ammiano Marcellino nomine Rigomagum oppidum citata Tabulaque Peutingeriana ad viam inter civitates Colonia Agrippina et Bonna ad septentrionem et Mogontiaco ad orientem inscripta sunt.[2]
Medium Aevum
[recensere | fontem recensere]Apud Rigomagum Medio Aevo duo monasteria condita sunt. Urbs inter domaniis cameralibus regalibus numerabatur. Anno 1357 Carolo IV imperatori favente moenia urbis aedificabantur.
Secundum bellum mundanum
[recensere | fontem recensere]
Urbs propter fluminis Rheni pontem (Pons Ludendorff) nota est quem exercitus ex Francia veniens Americanus in fine secundi belli mundani operatione Lumberjack feliciter die 7 Maii 1945 cura Divisionis IX armatae expugnavit.[3] Eventum pellicula Pons Rigomagi (The Bridge at Remagen) anno 1969 evocatur.[4]
Museum
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Orbis latinus: Lexikon lateinischer geographischer Namen des Mittelalters und der Neuzeit / 3. N-Z.
- ↑ Ad meridiem Rigomagi Antunnaco vicus castra portusque Rheni siti erant. Klaus Schäfer: Andernach in frührömischer Zeit. Andernach 1986.
- ↑ De die 7 Maii 1945 apud situm publicum Tagmatis IX ingeniariorum exercitus Americani.
- ↑ Rodolphus Palm ludum scaenicum de expugnatione pontis scripsit. Vide Palm, 1985.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Wolfgang Peters: Remagen in alten Ansichten. Erfordiae 2004, ISBN 3-89702-733-X.
- Wolfgang Peters: Remagen. Erfordiae 2000, ISBN 3-89702-243-5.
- Aloys C. Krumscheid: Die Stadt Remagen und das romantische Ahrthal. Ein Führer zu den Sehenswürdigkeiten und Natur-Schönheiten. Linciae ad Rhenum 1860.
- Peter Lüdtke: Remagen. Die romantische Stadt am Rhein. Eine Bildreise durch die Römerstadt. Hamburgi 2006, ISBN 3-9809340-3-9.
- Heinrich Josef Langen: Zur Geschichte des Apollinarisberges und seiner Bewohner in den Jahren 1807–1836 – Gebrüder Boisserée und Graf Reinhard. Rigomagi 1927.
- Wilhelm Josef Langen: Remagen in den Kriegen des Mittelalters bis nach dem spanischen Erbfolgekrieg. Rigomagi 1907.
- Ken Hechler: The Bridge at Remagen: The Amazing Story of March 7, 1945, the Day the Rhine River Was Crossed. Novati, in California 1998. ISBN 978-0-89141-860-3.
- The Remagen Bridgehead, a US Army Armor School Study 7–17 March 1945
- Palm Rolf: Die Brücke von Remagen: der Kampf um den letzten Rheinübergang: ein dramatisches Stück deutscher Zeitgeschichte. Bernae, Monaci 1985. ISBN 978-3-502-16552-1.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Rigomagum spectant. |
