Latinitas bona

Antunnacum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Antunnacum circa annum 1900.

Antunnacum [1][2] (Theodisce Andernach, Antunnacense Annenach) est urbs Germanica terrae foederalis Rhenaniae-Palatinati.

Situs[recensere | fontem recensere]

Urbs in sinistra fluminis Rheni ripa iacet. Angustiae inter montes vallis Rheni medii Porta Antunnacensis vocantur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Apud Antunnacum loci habitati a millennio 13 a.C.n. inventi sunt.

Gaius Iulius Caesar anno 55 a.C.n. prope Antunnacum pontem in flumine Rheno construi iussit.[3] Castra Romana Classisque Germanicae portus[4] Antunnaci aedificia magni momenti Limitis Germanici ad Iter a Lugduno Batavorum Argentorate fuerunt.

Anno 876 primum proelium Antunnaci inter exercitus Ludovici regis et Caroli Calvi pugnatum est.

Aedificia[recensere | fontem recensere]

  • Curia
  • Ecclesia Sanctae Mariae Ascensionis
  • Porta Rheni
  • Rudera castelli urbis
  • Tolleno Rheni
  • Turris magnus moeniarum

Res visu digna[recensere | fontem recensere]

  • Geysir Antunnaci

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tabula Peutingeriana: Antunnaco.
  2. Venantius Fortunatus: Antonnacensis castelli … Monumenta Germaniae Historica. Auctores antiquissimi, 4.4. Fortunati carminum liber X (de navigatione Childeberti regis).
  3. Gaius Iulius Caesar: De Bello Gallico, commentarius quartus, caput 7.
  4. Heinrich Clemens Konen: Classis Germanica. Die römische Rheinflotte im 1.–3. Jahrhundert n. Chr. St. Katharinen 2000. ISBN 3895901067, p. 334.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Peter Adams: Kurzgefasste Geschichte der Stadt Andernach. Andernach 1955.
  • Wolfgang P. Fischer: Spurensuche 2000 – Spuren von Christentum in Andernach. Andernach 2000.
  • Franz-Josef Heyen (ed.): 2000 Jahre Andernach – Geschichte einer rheinischen Stadt. Andernach 1988.
  • Robert Hoeniger: Der Rotulus der Stadt Andernach 1173–1256. Köln 1884.
  • Manfred Huiskes: Andernach im Mittelalter. Bonn 1980.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]