Receptaculum aquae Gorkipolitanum

E Vicipaedia
Receptaculi Gorkipolitani cataracta

Receptaculum aquae Gorkipolitanum[1] (Russice Горьковское водохранилище) est receptaculum aquae in Russia, aquis Volgae fluminis impletum. In regionibus Iaroslaviensi, Costromensi, Analeptriana et Novogardiensi Inferiore situm est. In parte superiore receptaculi Volgae aequor mediocriter sublatum est, sed in ostio Costromae fluminis sinus magnus formatum est ("sinus Costromensis" vel receptaculum Costromense") et pars receptaculi inferior, post Iorgoviciam urbem, lacui magni similis est. Piscaria, Romanova, Iaroslavia, Costroma, Plessa, Kineschma, Iorgovicia, Balachna urbes in ripis receptaculi sitae sunt. Cotoroa, Costroma, Unža flumina in receptaculum Gorkipolitanum effunduntur.

Moles ergasterii hydroelectrici anno 1955 constructa est; receptaculum usque ad annum 1957 aqua implebatur. Area receptaculi 1590 chm2 est. Volumen receptaculi pleni 8,71 chm³ est, altitudo media 3,65 m, maxima autem 22 m.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De Gorkipoli, Novogardiae Inferioris nomine Sovietico, cf. Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum (1977, 1982: ISBN 88-209-1254-6), p. 131.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 57°29′0″N 42°6′0″E
  • De receptaculo Gorkipolitano in Encyclopaedia Sovietica magna (Russice)
  • Receptaculum Gorkipolitanum in Registro nationali aquarum (Russice)