Romanova

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Romanova
Res apud Vicidata repertae:
Romanova: insigne
Civitas: Russia, Imperium Russicum, Unio Sovietica, Regnum Russicum
Locus: 57°53′0″N 39°32′0″E
Numerus incolarum: 40 154
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Тутаев

Gestio

Procuratio superior: Regio Iaroslaviensis, Tutayevsky District, Q28666062, Q24933930

Geographia

Superficies: 25.5 chiliometrum quadratum

Romanova[1] (Russice nunc Тутаев, Tutajev) urbs est regionis Iaroslaviensis Russiae. Ad Volgam flumen stat. Incolas 39 837 habuit anno 2020.

Romanovae forum a Boriso Kustodiev pictum anno 1919

Historia[recensere | fontem recensere]

Duae urbes, Romanova et Borisoglebsk, in duabus ripis Volgae stabant usque ad annum 1822 (Romanova in laeva et Borisoglebsk in dextra). Romanova a Romano Vladimiri filio duce Ugliciae anno 1283 condita est; ducatus Iaroslaviensis pars erat; ducatus Romanovensis saeculo XIV existebat et ad Moscoviam anno 1491 adiunctus est. Colonia loco Borisoglebsk Romanovae vetustior est; sed usque ad saeculum XVIII sloboda piscatorum, nomine sanctorum Borisi et Glebi nominata, hic erat. Anno 1777 in numerum urbium inclusa est et anno 1822 Romanova et Borisoglebsk coniuncti sunt; anno 1918 Romanov-Borisoglebsk urbs nomen Eliae Pauli filii Tutajev, Exercitus Rubri militis, cepit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Romanovam spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 57°53′0″N 39°32′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия