Ratherius Veronensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Effigies Ratherii media imagine videtur

Ratherius Veronensis (vulgo Rathier; natus post 890 apud Leodium, mortuus die 25 Aprilis 974 Namurci) fuit theologus Germanus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Post studia in monasterio Laubaci[fr] in Hannonia Belgii una cum Hilduino[it] Mediolanensi Italiam petivit. Anno 931 creatus est episcopus Veronensis.

Annis inter 934 et 936 in carcerem Parisiensem vadit rege Italico Hugone I[it] iubente. Postea Novi Comi, in Comitatu Provinciae et Laubaci vixit. Cum breviter iterum in episcopatu sui fuisset, anno 952 magister factus est in schola palatii Saxonici a Brunone, fratris imperatoris Othonis I, condita. Leodii electus est episcopus anno 953 quod munus mox relinquere debuit urbanitate episcopali absente. Anno 961 debuo dignitate episcopali Veronensi investitus Italiam anno 968 defugit et in Lotharingiam rediit.

Homines in moribus Christianis firmavit et querelas de transubstantiatione quoque participabat. Ei persuasum fuit Christum vere praesentem esse in communione. Opera eius ediderunt Veronae anno 1765 Petrus et Hieronymus Ballerini.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Livii Ab Urbe condita libri: manuscriptus saec. X, adnotationem monstrans quae ad manum Ratherii Veronensis adscribitur (Bibliotheca Laurentiana Florentina Plut. 63.19 fol. 7r)