Pluteus 63.19

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Prima pagina libri manuscripti, praefationem T. Livii ad historiam suam continens (Bibliotheca Laurentiana Florentina ms. Plut.36.19)

Codex Pluteus 63.19 manu scriptus, textum primae decadis (i.e. librorum I-X) operis T. Livii Ab urbe condita continet. Hodie in Bibliotheca Laurentiana Florentiae servatur. Ab editoribus Livianis codex Mediceus sive M nuncupatur.

Exscriptus est saeculo aut IX (sic Bischoff [1998]) aut X (sic Conway et Waters [1914] aliique). Billanovich [1959] ad Veronam tempore episcopi Ratherii adsignat. Alii manum Leonis Diaconi inter quinque scribas recognoscunt. Subscriptiones comprehenduntur sub libris 1, 4, 5, 6, 7, 8, 9 e quibus satis constat exemplar saeculo IV exeunte aut V ineunte confectum esse laboribus Symmachorum et Nicomacheorum.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Pars folii 7r eiusdem libri cum adnotatione saec. X quae ad manum Ratherii Veronensis adscribitur
  • G. Billanovich, "Dal Livio di Raterio (Laur. 63. 19) a Livio del Petrarca (B. M., Harl. 2493)" in Italia Medievale e Umanistica vol. 2 (1959) pp. 103-178
  • Bernhard Bischoff, Katalog der festländischen Handschriften des neunten Jahrhunderts: Aachen-Lambach (Wiesbaden: Harrassowitz, 1998) p. 261
  • Robertus Seymour Conway, Carolus Flamstead Walters, edd., Titi Livii Ab Urbe condita. Vol. 1 (Oxonii: e typographeo Clarendoniano, 1914)
  • B. Munk Olsen, L’étude des auteurs classiques latins aux Xie et XIIe siècles (Lutetiae, 1985) vol. 2 p. 5
  • S. P. Oakley, A Commentary on Livy, books 6-10 vol. 1 (Oxonii: Oxford University Press, 1997) pp. 156, 165-184, 266-268, 316-320

Nexus externi[recensere | fontem recensere]