Raptus Ganymedis (Rubens)

E Vicipaedia
Petrus Paulus Rubens, "Raptus Ganymedis" (1636-1638), pictura olearia in textili.

Raptus Ganymedis est tabula a Rubenio saeculo decimo septimo picta, hodie in Museo Pratensi servata.

De fabula eiusque interpretatione (Esteban Bérchez Castaño?)[recensere | fontem recensere]

Ganymedes, nudus puer, pulcherrimus hominum, a Iove raptus est, quia, ut Ovidius dicebat, "Ganymedis amore arsit"[1]. Iuppiter est pater deorum, rex superum, et in varias formas mutabatur cum aliquem rapere sive strupare vellet. Corpus mutavit in bovem ut puellam Europam raperet; in cycnum ut puellam Ledam violaret; in aureum imbrem ut in lectum Danaes clam intraret. Iovi, cum sit deus, licet cupiditatibus suis perversis obsequi. Dei Graeci dei Romanique aliquando probi et iusti sunt, sed aliquando improbis desideriis inflammantur. Ganymedes erat Phrygius, princeps Troiae, etiam pastor et patris pecus pascebat in montibus Troianis, in monte Ida. Sed quoque venator, ut plerique iuvenes in antiquitate; qua de causa pharetram sagittis plenam gerit. Transeamus ad fabulam. Quodam die Iuppiter ipse erat in Olympo, in quo deo et deae habitabant, et inde vidit pulchrum Ganymedem e flumine aquam educentem. Tum vertitur in aquilam, rapacem et ferocem avem regiam, et Ganymedem sustinet, magnis unguis crura pueri tenet et rostro balteum pharetrae mordet. Vestes eius rubrae volitant in aere. Non potest effugere miser puer! Postquam Iuppiter Ganymedem rapuit, eum ministrum creavit et iam non dea Hebe pocula miscebat et nectar Iovi ministrabat, sed Ganymedes, ut dicebat Ovidius "invita Iunone"[2]. Denique Ganymedes ad astra tollitur et hodie est signum Aquarii. Hodierni siderum studiosi et periti satellitem planetae Iovis Ganymedem nuncupaverunt. Ganymedes re vera est maximus satelles non solum planetae Iovis sed etiam totius ordinis stellarum solaris. Miram vitam Ganymedes egit: natus est princeps Troianus, fuit pastor et venator, factus est servus Iovis et ad finem mutatus est in stellas et in satellitem maximum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ovidius, Metamorphoses, X, vv. 155-156
  2. idem, v. 161

Nexus esterni[recensere | fontem recensere]