Raphael Volaterranus

E Vicipaedia
Wikidata Raphael Volaterranus
Res apud Vicidata repertae:
Raphael Volaterranus: imago
Raphael Volaterranus: imago
Nativitas: 17 Februarii 1451; Roma
Obitus: 25 Ianuarii 1522; Volaterrae

Memoria

Sepultura: San Lino

Raphael Volaterranus (natus Raffaele Maffei Romae die 17 Februarii anno 1451; 25 Ianuarii 1522 Volaterris mortuus) fuit humanista, theologus, et polyhistor Italicus; Servita fuit.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Raphaelis pater a secretis Callisto III et pontificibus tribus sequentibus fuit. Raphel philosophiae et theologiae studebat; linguam Graecam Georgius Trapezuntius eum docuit. Contra Lutherum Apologetucum composuit (Nasi Romani in Martinum Lutherum Apologeticus). Commentariorum rerum urbanarum libri XXXVIII a Volaterrano compositi encyclopaedia est; prima pars, Geographia, res geographicas et historicas orbis terrarum tractat, secunda, Anthropologia, res tempore Volaterrani gestas describit, tertia, Philologia, praeter cetera historiam naturalem includit. Odysseam Homeri oratione soluta Latina vertit, quae versio cum versione Iliadis a Laurentio Valla facta edita est et multum legebatur. Monasterium Ordinis Sanctae Clarae Volaterris condidit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  Treccani • Grove Art • P-Volaterranus.Raphael.html Teuchos • Dizionario biografico degli Italiani • Deutsche Biographie