Quintus Mucius Q.f. Scaevola
Appearance
Quintus Mucius Q.f. Scaevola (natus circa annum 220 a.C.n., mortuus post annum 169 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.
Gens
[recensere | fontem recensere]Pater eius Quintus Mucius Scaevola anno 215 a.C.n. praetor erat atque Sardiniam administravit. Frater Publius Mucius Q.f. Scaevola anno 177 a.C.n. consulatum administravit. Filius eius Quintus Mucius Scaevola anno 117 consul erat.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 179 a.C.n. praetor electus Siciliam provinciam administravit[1]. Anno 174 una cum Spurio Postumio A.f. Albino Paullulo consul electus est. Anno 171 Scaevola legatus Publii Licinii C.f. Crassi consulis erat in bello contra Persem Macedonum rex[2].
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Petrus C Nadig, "M. Scaevola, Q.[I 7]" in Der Neue Pauly vol. 8 (Stutgardiae: Metzler, 2000. ISBN 3-476-01478-9) col. 426.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, Ab urbe condita XL 44,7
- ↑ Titus Livius, op.cit. XLII 58,13
Antecessores: Publius Mucius Q.f. Scaevola et Marcus Aemilius M.f. Lepidus II |
Consul 174 a.C.n. cum Spurio Postumio A.f. Albino Paullulo |
Successores: Lucius Postumius A.f. Albinus et Marcus Popillius P.f. Laenas |