Lucius Postumius A.f. Albinus (consul 173 a.C.n.)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Postumius A.f. Albinus (natus circa annum 220 a.C.n., mortuus post annum 167 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.

Gens[recensere | fontem recensere]

Avus eius Aulus Postumius A.f. Albinus, consul anni 242 a.C.n. erat, fratres Aulus Postumius A.f. Albinus Luscus anno 180 atque Spurius Postumius A.f. Albinus Paullulus anno 174 consulatum gesserunt. Filius eius Lucius Postumius Albinus anno 154 a.C.n. consul magistatu fungens mortuus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Circa annum 180 praetor Hispaniam Ulteriorem administravit et anno 178 de Lusitanis triumphavit[1]. Anno 173 consul creatus agrum publicum a privatis defendebat[2]. Suffragium Latinorum diminuit[3] atque ab oppido Praeneste multa poposcit[4]. Anno 171 legatus Carthaginem missus est, ut Elephantos ad bellum contra Persem acquireret. Anno 169 candidatus censurae recusatus est. Anno 168 legatus militum Lucii Aemilii Paulli consulis inter pugnam apud Pydnam[5]. Et anno 167 pugnis in Graecia interfuit[6].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, Ab urbe condita, XLI 7,1-3
  2. Titus Livius, op.cit. XLII 1,1-2; 6; 8, 4; 9,7; 19,1-2
  3. Titus Livius, op.cit. XLII 10,3
  4. Titus Livius, op.cit. XLII 1, 6–12
  5. Titus Livius, op.cit. XLIV 41,2-3; 6
  6. Titus Livius, op.cit. XLIV 27,4;


Antecessores:
Spurius Postumius A.f. Albinus Paullulus et Quintus Mucius Q.f. Scaevola
Consul
173 a.C.n.
cum
Marco Popillio P.f. Laenate
Successores:
Gaius Popillius P.f. Laenas et Publius Aelius P.f. Ligus