Prostata

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Prostata
Cognitores
TA A09.3.08.001
Anatomia macroscopica
Prostata humana
Supra: Situs prostatae humanae in cavitate pelvis. Infra: Prostatae internae, velut urethrae, vesicae, recti. Notato musculum sphincterem, immediate infra prostatam reperiendum, neutraque in imagine non sane collocari.

Prostata[1][2] (Graece προστάτης 'praestans'), olim verumontanum[3] quoque, est glandula exocrina et alveolaris systematis genitalis masculi in cavitate pelvis sita, quae in plurimis mammalibus reperitur. Prostata una cum virum aliis organis sexualibus internis velut vesica urinaria spectanda est. Anatomia et physiologia prostatae inter species mammalium variat, quoque inter vitae partes.

Secernit prostata umorem, qui pars seminis a mare eiaculati est et vecturam seminis intra feminae viis reproductionis magis facilitat, et simul spermatozoida protegit et eis nutrimenta dat. Praeterea epitonium musculare agit. Pendet prostata inditis et nervalibus et endocrineis.

Examinationis prostatae variae methodi notae sunt. Morbi prostatae sunt inflammatio, hyperplasia, cancer.

In feminis inveniuntur prostata feminina glandulae vestibulares minores, quae sunt gonada feminina munere, viribus comparabilis, eiaculationis femininae dotata.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

In lingua Graeca antiqua προστάτης ("pro", "stare") praefectus significat. Prostata potest esse vel masculini vel feminini generis.[1][4] Alia nomina huius glanduale sunt adstans glandula[5] sive adstans[6] sive parastatae[7] sive glandulosum assistens[7] sive assistens glandulosus[8] sive capsula seminalis[7] sive glandulosae prostatae[7] sive prostantes glandulosi[8] sive glandulosi adsites[7] sive prostrates[8] sive parastrata[8] sive parastrates[8] sive corpus glandulosum[5][6] sive testes minores.[5][6]

Anatomia macroscopica[recensere | fontem recensere]

Lobi prostatae

Prostata magnitudine et forma castaneae vel iuglandi similis est, textura eius contrarie mollis, ut prunus. Circumclusa vero capsula duplice vel fascia prostatica est. Plexus venosus prostaticus inter folias iacet. Supra, versus vesicam directa, basis prostatae (facies superior), diameter eius circiter 3.5 cm, est. Apex prostatae deorsum versus diaphragma urogenitale ostendit, ibi diameter prostatae 7mm - 10mm est. Distantia verticalis circiter 2.5 cm metitur. Praeterea separantur facies anterior una, inferiores et laterales duo, velut dorsalis (sive posterior) una, ubi diameter 20mm est. In anatomia macroscopica dividitur prostata in lobos quinque: lobus anterior (sive isthmus prostatae), lobus dexter, lobus sinister, lobus medius, lobus posterior. Pondus prostatae circiter 18g-20g est.

Ductuli prostatici glandulae numerantur ab triginta ad quadraginta, qui in parietem posteriorem urethrae prostaticae separatim influunt.

Intra prostatam coniunctio trium ductuum fit: pars prostatica urethrae recipit duo ductus eiaculatorii ab ductibus deferentibus de testibus orientibus et vesiculis seminalibus venientes. Hoc loco eiaculatione ineunte semen ab ductibus deferentibus in urethram entrat. Praeterea coniunctio haec epitonium musculare format.

Providentia vascularis[recensere | fontem recensere]

Prostatae sunt areae providentiae tres: plexus capsulae (area externa), vasa parenchymatis (area media), plexus paraurethralis (area interna).

Systema arteriale[recensere | fontem recensere]

Arteriae a posteriore latere orientes in prostatam influentem sunt furculi arteriae vesicalis inferioris, quae sanguinem arterialem ab arteria iliaca interna recipit et, praeter prostatam, vesiculas seminales et partem vesicae inferiorem urinariae sanguine arteriali providet. Nonnumquam arteria prostatica propria ramus maior arteriae vesicalis inferioris visibilis est, et, interdum - ab posteriore (zona centrali) ad anterius (apicem) - rami urethrales, rami capsulares, rami apicales separari possunt. Alii tenuissimum plexum arteriosum confluentem bilateralium ramorum urethralium in sulco prostatico situm descripserunt.

Systema venosum[recensere | fontem recensere]

Venae de prostata superius in plexum venosum vesicalem, inferius in plexum venosum prostaticum (inter capsulam et fasciam situm) currunt. Venae capsulae directe in plexum prostaticum sanguinem venosum mittunt.
Effluxus venosus circum plexum venosum nexus cum venis penis ostendit. Videtur res spatiales circum plexum venosum prostaticum momentum distributionis haematogenicae metastasium habere.
Sanguis venosus ab plexu venoso in parte in plexum venosum paravertebralem (Batsonianum) fluit.

Systema lymphaceum[recensere | fontem recensere]

Vasa lymphacea ad nodos lymphaticos iliacos externos secundum utramque arteriam iliacam externam et nodos lymphaticos lumbales secundum aortam abdominalem.

Providentia nervalis[recensere | fontem recensere]

Textus prostaticus cum systemate nervoso autonomico per plexum hypogastricum inferiorem nexus est: Fibrae nervales sympathicae, eiaculationis, impulsus ex segmenta L1-L3, trans nervos splanchnicos lumbales, transmittunt. Indita parasympathica autem ab segmenta S2-S5 emergunt. Effectores sunt epithelia glandularia et musculi leves.

Anatomia microscopica[recensere | fontem recensere]

Sectio histologica prostatae

Prostata ex textu connectivo et glandulari constituta est. Sub microscopio 30-40 glandulae tubuloalveolares singulares visibiles sunt. Eae fibris muscularibus levibus inter se nexae sunt.

Zonae[recensere | fontem recensere]

Zonae prostatae

In anatomia microscopica (et iconismo medico) dividuuntur prostatae zonae tres, non numquam quattuor, glandulis supra singularibus dictis formantur: Zona peripherica, zona centralis, zona transitionalis, (rarius) zona fibromuscularis.

Anatomia topographica[recensere | fontem recensere]

Cavitas pelvis virilis[recensere | fontem recensere]

Situs virum ab feminis divertit: In viris organis sexualibus internis, feminis contrarie, pars minor constituunt. Ibi invenitur anterius et superius vesica urinaria, posterius rectum. Peritoneum inter vesicam et rectum format plicam, excavationem rectovesicalem. Praeterea ductus deferentes duo, vesiculae seminales

Circumiecta prostatae[recensere | fontem recensere]

Prostata infra vesicae urinariae basem et supra diaphragma urogenitale cum musculis sphincteribus invenitur. Superius cervix vesicae in prostatam se proicit. Prostata superne ab parte prostatica urethrae transitur. Format illa intra prostatam colliculum seminalem cum ostiis fissuraeformibus tribus: utroque latere utriusque eiaculatorii ductus, duobus, in medio autem utriculi prostatici unico, qui feminarum vaginae respondet. Pars prostatica urethrae inter duo transitus musculares iacet: Supra collum vesicae urethrae, infra musculi sphincteres. Prostatae anterius symphysis pubica inferior, inter symphysem et prostatam ligamentum puboprostaticum cum musculo puboprostatico, distantia inter prostatam et symphysem 18mm - 22mm metitur; superius et ante vesicam sitam spatium retropubicum invenitur. Posterius prostatae rectum situm est. Utroque in latere crura musculi levatoris ani porriguntur.

Intra prostatam pars prostatica urethrae currit, longitudo eius 18mm - 32mm metitur, in senectute, hyperplasia causa, non raro plus quam 40 mm.

Physiologia[recensere | fontem recensere]

Prostata est pariter glandula accessoria systematis genitalis masculini et epitonium musculari inter mictionem et eiaculationem. Eiaculatum ex 1-3% sperma (spermatozoidis) et 97-99% semen (liquore seminali) constitutum est. Prostata glandula liquoris seminalis partem generat. Gubernatur organum systematibus et autonomico et endocrineo.

Prostata glandula[recensere | fontem recensere]

Prostata est glandula exocrina, quod est glandulam liquorem trans ductum secernere, cotidiano 1-2 ml. Prostatae secretum 15%-30% eiaculati est. Sine eiaculatione secretum cum urinis efluit. Praetera cellulae prostaticae antigenum prostaticum specificum in sanguinem et eiaculatum liberant.

Secretum prostatae[recensere | fontem recensere]

Secretum videtur simul liquidus et fere lacteus et continet enzymum phosphatasis. Formatio enzymi phosphatasis hormontibus androgenis pendet. Inveniuntur quoque zincum et acidum citricum. Valor pH 6.3 - 6.5 (pH physiologicum (neutrale): 7.4) secreti paululum acidus est.

Fibrae musculorum levium[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Musculus levis

Contractio musculorum levium prostatae et inditis sytematis autonomici (contractio autonomica) et substantiis pharmacologicis (contractio non autonomica) respondet. Graviores contractiones ibi sensum tensionis generare vel etiam obstructionem urethrae instituere[9] potest. Contractiones autonomicas receptoria adrenergica alpha 1 efficiunt. Substantiae momentum contractonis non autonomici habentes sunt noradrenalinum et endothelinum 1, minus endothelinum 2 et endothelinum 3, paululum dopaminum[10].

Antigenum prostaticum specificum[recensere | fontem recensere]

Enzymum antigenum prostaticum specificum (ASP) una cum secreto ab glandulis secernitur et fluidum seminale additur, praeterea in parte in sanguinem liberatur. Adhibentur valores ASP decursum cancri prostatae persequendi, nec dignoscendi. Enzymi munus physiologicum vero est semini liquidofaciendi, ut spermatozoida in viis genitalibus femininis de semine adhuc protegente liberetur.

Prostata epitonium[recensere | fontem recensere]

Coniunctione ductuum intra prostatam fluxus fit, quidem duplex, sed aut urinarum ex vesica urinaria aut, trans ductum eiaculatorium seminis et liquoris ex testibus et vesiculis seminalibus. Ductus eiaculatorii angustia causa sperma velocitam propulsoriam acquirit.

Actiones physiologicae circum eiaculationem[recensere | fontem recensere]

Actio late reflexus sexualis est. Tres partes distinguitur: Emissio: Primum secernuntur contractionibus musculorum levium ab prostata et vesiculis seminalibus liquores, qui intra partem prostaticum urethrae accumulant. Haec sub gubernatione nervorum partis sympathici per iam supra mentionem facta receptoria alpha 1 fit. Una, duo secunda ineunte contractiones sunt numerosae. Deinde prostatae ipsae non pars eiaculationis est: Impleto urethrae prostaticae semine, ita nervis et musculis sceletalibus basis penis numerose incitatis, eiaculatio seminis per clausuram colli vesicae urethrae et apertura musculorum sphincterum et contractiones frequentia 0.8/s numerosae musculorum urethram cingentium fit. Orgasmo denique, sensu in cerebro orto, contractiones musculorum pelvis non voluntariae et numerosae quoque concurrunt.

Gubernatio physiologica[recensere | fontem recensere]

Effectus nervosi, endocrinei, et pharmacologici ad prostatae functiones spectant.
Systema nervosum autonomicum: Praecipue effectus receptoria adrenergica alpha 1 exercent, exigui receptoria alpha 2 vel beta. ''Systema endocrineum'': Non solum androgena, ut testosteronum et dihydrotestosteronum momentum habent, sed etiam oestrogena, prolactinum, et hormon crescentis. Pharmacologia: Quaedam substantiae, extra systemata dicta, effectus, ut contractiones musculares "non adrenergici", exercent.

Prostata in vitae cursu[recensere | fontem recensere]

Infantibus prostata haud procreata apparet, pondus circiter 5g est. Pubertate tamen ineunte conspicue crescit et forma castanea et bifida, velut pondus (18-20g) adsumit. In senectute, hodie non raro iam ab anno 40 nato, effectibus aequilibriorum hormontum mutatorum, iterum crescit, dum hyperplasia, incremento numeri cellularum prostaticarum, causa observatur.

Examinatio[recensere | fontem recensere]

Prostatae investigationes diversis modis notae sunt: clinica, iconismo medico, biopsia.

Examen digitale rectale[recensere | fontem recensere]

Examinatio medica digitalis prostatae

Palpatione prostatae, cum digito palpante, trans rectum, mutatio structurae sentire queat.

Prostatae morbi[recensere | fontem recensere]

Inflammatio prostatae nominatur prostatitis. Incrementum cellularum prostatae seniorum vocatur hyperplasia prostatae benigna. Calculi prostatici sunt concrementa intraductalia prostatae glandulae. Gravis morbus huius membri in homo est cancer prostatae.

Indicia morbi
Indicia morbi possunt esse sunt: haematuria (sanguis in urina vel eiaculato), odynorgasmia (dolor), tumescentia glandulae examinatione digitali palpatae, tumescentia nodorum lymphaticorum (iuxta regionem pubicam sita), valores sanguinei communtatae (ASN et al.), conmutiones structurales iconismo medico visae.

Prostatitis
Dividuntur inflammationes prostatae in acutam, chronicam (bacterialem), inflammatoriam sine symptomatibus, syndroma dolorosum pelvis chronicum (prostatitidem non bacterialem chronchicam). Vicinia aliis structuris causa inflammatio prostatae mature dolorem abdominalem vel rectalem vel perinealem perficere potest. Prostatitidem non raro ab pubertate tota in virum vita occurrere videtur.

Hyperplasia prostatae
Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Hyperplasia prostatae benigna

Hyperplasia incrementum numeri cellularum significat, quod in senectute, iam ab quadraginta annis observari potest. in hyperpasia prostatae imprimis cellulae iudxta urethram (zona transitionalis) incrementum numeri ostendunt. Symptomata hyperplasia causa sunt nycturia (mictio nocturna), dysuria (mictio impedita). Tamsulosinum inhibitor receptoriorum alpha 1 remedium commendatur.

Cancer prostatae
Saepe cancer prostatae ab regiones superficiales, sub capsula, emanat, rarius ab zona centrali.

Historia[recensere | fontem recensere]

Descriptio diligens prima medico Italico Nicolao Massae (1489-1569), saeculo 16 attribuitur. Paulo post Ambrosius Paraeus (1510-1590) prostatam organum proprium, ab vesica urinaria separatum, cognovit.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Foster, F.D. (1891-1893). An illustrated medical dictionary. Being a dictionary of the technical terms used by writers on medicine and the collateral sciences, in the Latin, English, French, and German languages. New York: D. Appleton and Company.
  2. Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stuttgart: Thieme
  3. Dissertatio inauguralis medica de generatione hominis ab C. W. Stortz anno 1754 scripta
  4. Triepel, H. (1910). Die anatomischen Namen. Ihre Ableitung und Aussprache. Mit einem Anhang: Biographische Notizen.(Dritte Auflage). Wiesbaden: Verlag J.F. Bergmann.
  5. 5.0 5.1 5.2 Kraus, L.A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (Dritte Auflage). Göttingen: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
  6. 6.0 6.1 6.2 Siebenhaar, F.J. (1850). Terminologisches Wörterbuch der medicinischen Wissenschaften. (Zweite Auflage). Leipzig: Arnoldische Buchhandlung.
  7. 7.0 7.1 7.2 7.3 7.4 Schreger, C.H.Th.(1805). Synonymia anatomica. Synonymik der anatomischen Nomenclatur. Fürth: im Bureau für Literatur.
  8. 8.0 8.1 8.2 8.3 8.4 Hyrtl, J. (1880). Onomatologia Anatomica. Geschichte und Kritik der anatomischen Sprache der Gegenwart. Wien: Wilhelm Braumüller. K.K. Hof- und Unversitätsbuchhändler.
  9. Hennenberg M., Stief C. G., Gratzke C. (Sep 2014). "Prostatic α1-adrenoceptors: new concepts of function, regulation, and intracellular signaling". Neurourology and urodynamics 33 (7): 1074-85 
  10. Hennenberg M., Acevedo A., et al. (May 2017). "Non-Adrenergic, Tamsulosin-Insensitive Smooth Muscle Contraction is Sufficient to Replace α 1 -Adrenergic Tension in the Human Prostate". The prostate 77 (7): 697-707