Jump to content

Hyperplasia prostatae benigna

E Vicipaedia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Hyperplasia prostatae benigna
Cognitores
Disciplina medica Urologia
ICD-9 600
ICD-10 N40
Rationes clinicae
Hyperplasia prostatae
Prostata normalis (sinistre) et hyperplasia benigna prostatae (dextre).
Pathologia Hyperplasia
Symptomata Mictio retarda
Therapia pharmacologica
Resectio urologica

Hyperplasia prostatae benigna est incrementum numeri cellularum prostatae normalium, non cancrosarum. Cum cellulae glandulares prostatae affectae sunt, etiam adenoma prostatae dicitur. Symptomata sunt pollakisuria (mictio frequens), initium mictionis retardum, fluxus tenuis usque ad retentionem urinae, incontinentia urinae. Si adsunt infectio viarum urinariarum, calculi vesicales, problemata renalia chronica, symptomata aggravescant.

Affecti sunt viri seniores, mutationibus hormontum vel inflammationibus chronicis causa. Ad hyperplasiam benignam dignoscendam anamnesis et examinatio diligens, cum examinatione rectali et urinanalysi velut ope echographiae, necesse sunt. Tractatio primum per medicamenta, ut inhibitores adrenergicos alpha vel inhibitores reductasis 5α fit, si ineffectiva denique operatio resectio urologica commendatur[1][2].

Putatur nexum inter hyperplasiam prostatae benignam et cancrum prostatae non esse[3].

Epidemiologia[recensere | fontem recensere]

Versus senectutem magnitudo prostatae crescat.

Procuratio[recensere | fontem recensere]

In benignam prostatae hyperplasiam tractando, scopus ad symptomata levanda spectat, ut ope commutationum modorum vivendi[4], medicamentorum, operationis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Kim E. H., Larson J. A., Andriole G. L. (2016). "Management of Benign Prostatic Hyperplasia". Annual review of medicine 67: 137-51 
  2. Langan R. C. (Iun 2019). "Benign prostatic hyperplasia". Primary care 46 (2): 223-232 
  3. Chang R. T. M., Kirby R., Challacombe B. J. (Apr 2012). "Is there a link between BPH and prostate cancer?". The practitioner 256 (1750) 
  4. Barnard R. J., Aronson W. J. (Dec 2009). "Benign prostatic hyperplasia: does lifestyle play a role?". The physician and sportsmedicine 37 (4): 141-6 

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]