Priapus
Jump to navigation
Jump to search
Priapus, Graece Πρίαπος, est deus religionis Graecae. Sub eodem nomine in litteris Romanis celeber est. Deo antiquiori Romano Mutuno Tutuno, apud Diodorum deo Aegyptio Min assimilatur.[1]
Inter mythographos antiquos de Priapi origine ambiguitur. Nonnulli eum filium Veneris et Bacchi ferunt,[2] Lampsaci in Mysia partum. Ibi pro certo veneratus est[3] et in urbe adiacenti cuius nomen fuit Priapus.[4]
Priapus, arbustorum protector, ab artificibus Romanis saepe fructus praebentem figuratur in picturis muralibus atque simulacris; haud dissimiliter ad cenam Trimalchionis a Petronio narratam Priapus opere pistorio factus infertur.[5]
Fontes antiqui[recensere | fontem recensere]
- Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 4.6
- Catullus, Carmina 47, cf. 16 et 56
- Horatius, Sermones "Olim truncus eram ficulnus" (1.8)
- Tibullus, Carmina 1.4
- Ovidius, Fasti 1.391-440; 6.319-346
- Carmina Priapea
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 4.6.3 (qui deum Min sine nomine describit)
- ↑ Pausanias, Descriptio Graeciae 9.31.2; Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 4.6.1; Tibullus, Carmina 1.4.7; Scholia in Apollonium Rhodium 1.932
- ↑ Ovidius, Fasti 1.440, 6.341; Arnobius, Adversus gentes 3.10
- ↑ Strabo, Geographica 13.1.12
- ↑ Petronius, Satyricon 60.4
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Monographiae
- Vinzenz Buchheit, Studien zum Corpus Priapeorum. Monaci: Beck, 1962
- Cyril Dumas, David Fürdös, "Priape entre invocation et superstition" in Dossiers d'archéologie extra seriem no. 22 ( Apr. 2012) pp. 36-41
- Hans Herter, De dis Atticis Priapi similibus. Bonnae, 1926
- Hans Herter, De Priapo. Berolini: De Gruyter, 1932
- Patrick Kragelund, "Epicurus, Priapus and the Dreams in Petronius" in Classical Quarterly n.s. vol. 39 (1989) pp. 436-450
- Robert E. A. Palmer, "Mutinus Titinus: A Study in Etrusco-Roman Religion and Topography" in Roman Religion and Roman Empire: five essays (Philadelphiae: University of Pennsylvania Press, 1974) pp. 187–206
- W. H. Parker, ed. et interpr., Priapea: poems for a phallic god. Londinii: Croom Helm, 1988
- Amy Richlin, The Garden of Priapus : Sexuality and Aggression in Roman Humor. New Haven: Yale University Press, 1983
- James Uden, "Impersonating Priapus" in American Journal of Philology vol. 128 (2007) pp. 1-26
- Aliae encyclopaediae
- "Priapus" in William Smith, ed., Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology (Londinii: Taylor & Walton, 1844-1849 ~) vol. 3 pp. 522-523
- Hans Herter, "Priapos" in Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft vol. 22 fasc. 2 (Stutgardiae, 1954) coll. 1914–1942
- Otto Jessen, "Priapos" in Wilhelm Heinrich Roscher, ed., Ausführliches Lexikon der griechischen und römischen Mythologie vol. 3 fasc. 2 (Lipsiae, 1909) coll. 2967–2990
- Wolf-Rüdiger Megow, "Priapos" in Lexicon iconographicum mythologiae classicae vol. 8 (Turici, 1997) pp. 1028–1044
Nexus interni
![]() |
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |