Latinitas nondum censa

Cena Trimalchionis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
"Hic jacet eximus Trimalchio": episodium de sepulchro Trimalchionis a Lovis Corinth pictum
Acroamata ad cenam Trimalchionis a Normanno Lindsay anno 1922 picta

Cena Trimalchionis est pars mythistoriae a Petronio Arbitro compositae cuius titulus est Satyrica. Hoc episodium admodum longum, ab aliis fragmentis separatum, in uno tantum libro manu scripto servatum est ("Codex Parisinus Latinus 7989, olim Tragurensis", pp. 206-229) anno 1664 Patavii primum divulgato. Editionibus hodiernis "Cena Trimalchionis" a capitulo 26 Satyricorum usque ad 78 extendit. Textus fere completus narrationem praebet cenae "lautissimae", hospite Trimalchione quodam liberto divite, cui convivae sunt Encolpius (mythistoriae omnis heros et narrator), amici eius Agamemnon et Ascyltus, necnon amici aliqui Trimalchionis inter quos Habinnas; etiam praesentes sunt mulier huius Scintilla, mulier Trimalchionis Fortunata, et amasius Encolpii Giton qui officium servi gerit.

Convivae[recensere | fontem recensere]

Convivae qui sequuntur in lectulis triclinii discubuerunt.[1] Summus in summo discubuit Trimalchio hospes "cui locus primus novo more servabatur";[2] post eum, ordine incerto: Ascyltos, Hermeros, Encolpius, Agamemnon, Phileros, Dama, Ganymedes, Echion, Niceros et Plocamus. Ultimus venit Habinnas cum muliere Scintilla, cui accubuit interdum Fortunata mulier Trimalchionis ipsius; Habinnas novendial a Scissa datum describit.

Sermones[recensere | fontem recensere]

Sermones convivarum ab auctore ficti philosophiam libertorum, lingua vulgari Italiae Graecoromanae expressam, exponunt. Narratio insuper praebet artes coquinarias et conviviales quas aemulabant hospites divites saeculi 1 p.C.n.; fercula ordinatim cenae ipsius Trimalchionis necnon cenae cuiusdam novendialis antea datae laudantur.

Fercula cenae[recensere | fontem recensere]

  • Mulsum[3]
  • Gustatio:[4]
    • "In promulsidari asellus erat Corinthius cum bisaccio positus, qui habebat olivas in altera parte albas, in altera nigras ... ponticuli etiam feruminati sustinebant glires melle ac papavere sparsos. Fuerunt et tomacula supra craticulam argenteam ferventia posita, et infra craticulam Syriaca pruna cum granis Punici mali."[5]
    • "Repositorium allatum est cum corbe in quo gallina erat lignea patentibus in orbem alis, quales esse solent quae incubant ova ... Ova ex farina pertundimus ... Persecutus putamen manu, pinguissimam ficedulam inveni, piperato vitello circumdatam."[6]
  • Vinum:
    • "Allatae sunt amphorae vitreae diligenter gypsatae, quarum in cervicibus pittacia erant affixa cum hoc titulo: Falernum Opimianum annorum centum."[7]
  • Ferculum zodiacale:[8]
    • Sub repositorio signa zodiacalia figurante "videmus ... altilia et sumina leporemque in medio pinnis subornatum, ut Pegasus videretur. notavimus etiam circa angulos repositorii Marsyas quattuor, ex quorum utriculis garum piperatum currebat super pisces, qui quasi in euripo natabant."[9]
  • Panis:
    • "Circumferebat Aegyptius puer clibano argenteo panem."[10]
  • Aper:
    • "Secutum est ... repositorium, in quo positus erat primae magnitudinis aper, et quidem pilleatus, e cuius dentibus sportellae dependebant duae palmulis textae, altera caryotis altera thebaicis repleta. Circa autem minores porcelli ex coptoplacentis facti, quasi uberibus imminerent, scrofam esse positam significabant. et hi quidem apophoreti fuerunt ... Barbatus ingens ... venatorio cultro latus apri vehementer percussit, ex cuius plaga turdi evolaverunt."[11]
  • Sus:
    • "Repositorium cum sue ingenti mensam occupavit ... Cocus ... cultrum arripuit porcique ventrem hinc atque illinc timida manu secuit. Nec mora, ex plagis ponderis inclinatione crescentibus tomacula cum botulis effusa sunt."[12]
  • Pompa:
    • "Iam illic repositorium cum placentis aliquot erat positum, quod medium Priapus a pistore factus tenebat, gremioque satis amplo omnis generis poma et uvas sustinebat more vulgato. Avidius ad pompam manus porreximus, et repente nova ludorum remissio hilaritatem hic refecit. Omnes enim placentae omniaque poma etiam minima vexatione contacta coeperunt effundere crocum ..."[13]
  • Secundae mensae[14] sive epidipnis:
  • Ferculum porcinum:
    • "Nam cum positus esset, ut nos putabamus, anser altilis circaque pisces et omnium genera avium, inquit Trimalchio: 'quicquid videtis hic positum, de uno corpore est factum ... ista cocus meus de porco fecit.'"[16]
  • Altera epidipnis:
    • "Notavimus ... ostrea pectinesque e gastris labentia, quae collecta puer lance circumtulit. Has lautitias aequavit ingeniosus cocus; in craticula enim argentea cochleas attulit."[17]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Diagramma habes apud Sedgwick (1950) p. 92; ibi autem Proculus et Diogenes in triclinio reperiuntur, Philerote, Dama, Ganymede, Echione, Nicerote et Plocamo omissis.
  2. Satyrica 31.8
  3. 34.1
  4. 31.8
  5. 31.9-11
  6. 33.3-8
  7. 34.6
  8. 35.2-5
  9. 36.2-3
  10. 35.6
  11. 40.3-5
  12. 49.1-10
  13. 60.4-6
  14. 68.1
  15. 69.6-7
  16. 69.7-70.1
  17. 70.6-7

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones et versiones
De editionibus et versionibus "Cenam Trimalchionis" inter alia fragmenta includentibus vide Satyrica.
  • Wilhelm Ehlers, Konrad Müller, edd., Petronius: Das Gastmahl des Trimalchio. Cena Trimalchionis. Monaci: Artemis & Winkler, 2002. ISBN 3-760813712
  • Stephen Gaselee, ed., A collotype reproduction of that portion of Cod. Paris. 7989, commonly called the Codex Traguriensis, which contains the Cena Trimalchionis of Petronius, together with four poems ascribed to Petronius in Cod. Leid. Voss. 111. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1915
  • W. B. Sedgwick, ed., The Cena Trimalchionis of Petronius, together with Seneca's Apocolocyntosis and a selection of Pompeiian inscriptions. Oxonii: Clarendon Press, 1950. 2a ed.
  • Martin S. Smith, ed., Petroni Arbitri Cena Trimalchionis. Oxonii, 1975
Historica et critica
  • Barry Baldwin, "Trimalchio's Corinthian Plate" in Classical Philology vol. 68 (1973) pp. 46-47
  • Edward Courtney, A Companion to Petronius. Oxonii: Oxford University Press, 2001
  • Andrew Dalby, "The Satyrica Concluded" in Gastronomica vol. 5 no. 4 (2005) pp. 65-72
  • F. Gaide, "L'ambiguité linguistique dans la Cena Trimalchionis: de la grammaire antique à l'intuition du sens pragmatique" in Revue de philologie vol. 67 (1993) pp. 251-256
  • F. Gaide, "Intuitions linguistiques de Pétrone dans sa mise en scène des affranchis de la Cena Trimalchionis" in Latomus vol. 55 (1995) pp. 856-863
  • J. Révay, "Horaz und Petron" in Classical Philology vol. 17 (1922) pp. 202-212
  • A. H. Salonius, Die Griechen und das Griechische in Petrons Cena Trimalchionis. Helsingii: Akademische Buchhandlung, 1927 Textus
  • Gareth Schmeling, "Trimalchio's Menu and Wine List" in Classical Philology vol. 55 (1970) pp. 248-251
  • Guilelmus Suess, De eo quem dicunt inesse Trimalchionis Cenae sermone vulgari. Dorpat, 1926 (Acta et commentationes Universitatis Tartuensis (Dorpatensis) B vol. 9 no. 4)
  • Werner Tietz, Dilectus ciborum (Gottingae: Vandenhoeck & Ruprecht, 2013) pp. 205-212
  • B. L. Ullman, "Bucca, Bucca" in Classical Philology vol. 38 (1943) pp. 94-102

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]