Prem Tinsulanonda

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Prem Tinsulanonda
Res apud Vicidata repertae:
Prem Tinsulanonda: imago
Prem Tinsulanonda: subscriptio
Nativitas: 26 Augusti 1920; Mueang Songkhla
Patria: Thailandia

Officium

Munus: Politicus, military personnel

Memoria

Laurae: Order of the Nine Gems, Order of Chula Chom Klao, Order of Rama, Order of the White Elephant, Order of the Crown of Thailand, Grand Cross of the Order of Orange-Nassau, Order of the Polar Star - Knight 2nd Class

Prem Tinsulanonda seu litteris Thai เปรม ติณสูลานนท์ (in urbe Songkhla natus die 26 Augusti 1920) est miles et politicus Thailandiae.

Alumnus est Academiae Regalis Militaris Chulachomklao Bancoci in urbe et scholae armaturae iuxta castra Knox Civitatum Foederatarum. In exercitu Thailandensi ab anno 1941 ad 1985 militavit, sed a die 1 Octobris 1978 usque ad 25 Augusti 1982 sub titulo supremi ducis. Eisdem annis senator fuit ab anno 1968 usque in 1971, legatus ad parlamentum Thailandense ab 1972 ad 1973, consiliarius privatus primo ministro Thanin Kraivichien ab anno 1976.

Primo ministro Kriangsak Chomanan Prem Tinsulanonda minister vicarius a rebus internis ab anno 1977, minister a munitione ab anno 1979 fuit. Quod officium retinuit dum ipse primus minister merebat a die 3 Martii 1980. Primus minister usque ad diem 4 Augusti 1988, minister a munitione usque ad 5 Augusti 1986 mansit.

Recentius a die 4 Septembris 1998 praeses factus est consilii privati Bhumibol Adulyadej, regis Thailandensis. Quo autem die 13 Octobris 2016 mortuo, Vajiralongkorn successore nondum regnante, Prem Tinsulanonda ex officio suo interrex Thailandiae factus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Prem Tinsulanonda anno 2010 pictus

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Prem Tinsulanonda spectant.