Vajiralongkorn

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Vajiralongkorn
Res apud Vicidata repertae:
Vajiralongkorn: imago
Vajiralongkorn: subscriptio
Nativitas: 28 Iulii 1952; Dusit Palace
Patria: Thailandia
Nomen nativum: Maha Vajiralongkorn Bodindradebayavarangkun

Principatus

Praecessor:
Successor:

Vajiralongkorn (lingua Thai วชิราลงกรณ; natus die 28 Iulii 1952), solus regis Bhumibol Adulyadej reginaeque Sirikit filius, ergo heres praesumptus, die 1 Decembris 2016 se regnum Thailandiae suscepturum nuntiavit, titulo sollemni Rama X.

Alumnus est scholarum in Anglia regiique collegii militaris iuxta Duntroon in Australia. Ibi primum baccalaureatus anno 1976 est. Lauros iterum apud universitatem apertam Sukhothai Thammathirat meruit. Iuxta exercitum aërium Thailandensem haud ignobiliter militavit.

Uxores tres habuit. E Soamsawali Kitiyakara illarum prima, quam die 3 Ianuarii 1977 in matrimonium duxit, filiam Bajrakitiyabha anno insequenti genuit. Eodem fere anno cum amasia Yuvadhida Polpraserth actrice coire coepit e qua filium primogenitum Juthavachara Mahidol die 29 Augusti 1979 filiosque minores tres necnon filiam genuit. Soamsawali Kitiyakara denuo mense Iulio 1993 repudiata, princeps eandem amasiam in matrimonium mense Februario 1994 duxit. Quae anno 1996 adulterio publice a marito inculpata in Angliam, deinde in Civitates Foederatas fugit cum liberis omnibus, e quibus filia tantum Sirivannavari Nariratana recentius in Thailandiam ad patrem revenit. Vajiralongkorn interdum ancillam quandam Srirasmi Suwadee nuptiis tertiis die 10 Februarii 2001 clam duxit, e qua filium Dipangkorn Rasmijoti die 29 Aprilis 2005 genuit eodemque anno hoc matrimonium nuntiavit, sed anno 2014 per divortium abrupit, cognatis mulierculae septem aere alieno inculpatis.[1][2]

Vajiralongkorn negotiis surrepticiis associatum esse dicitur cum Thaksin Shinawatra olim primo ministro[3] et ab eodem pecuniam mutuam crebriter sumpsisse ut aleam lusisset.[4] Nuntia extra Thailandiam divulgata populum huic principi non fidem sed odium habere eoque vitam dissolutam immoderatamque attribuere asseverant, ut qui canem dilectum Fufu ad ordinem supremorum exercitús aërii ducum elevavisset[5] natalemque huius canis diem convivio luxurioso celebravisset, uxore Srirasmi Suwadee fere nuda palam aulicis discumbente.[6]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ex Morning Ledger de tertia uxore
  2. Ex The Diplomat de tertia uxore et divortio
  3. Far Eastern Economic Review (10 Ianuarii 2002)
  4. Philip Dorling, Nick McKenzie, "Top Singapore officials trash the neighbours" in Sydney Morning Herald (12 Decembris 2010)
  5. "An experienced diplomat should be able to greet anyone from a king to a despot, but nothing could prepare one US ambassador for the experience of meeting a military officer that happened to be a poodle": Gordon Rayner, "WikiLeaks cables: Thailand's royal pet" in Daily Telegraph (4 Februarii 2011)
  6. "Suppressed video of Thai Crown Prince and Princess at decadent dog party" apud WikiLeaks (12 Novembris 2009)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad regem Vajiralongkorn spectant.
Reges Siamensium (1782-)
Emblem of Thailand.svg
Rama I 1782 • Rama II 1809 • Rama III 1824 • Mongkut 1851 • Chulalongkorn 1868 • Vajiravudh 1910 • Prajadhipok 1925 • Ananda Mahidol 1935 • Bhumibol Adulyadej 1946 • Vajiralongkorn 2016