Latinitas bona

Possidius Calamensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Possidius (saeculo quinto) fuit amicus Augustini Hipponensis, qui fidam biographiam eius et indiculum operum conscripsit. Episcopus Calamensis provinciae Numidiae fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Theatrum Romanum Calamense, qua in urbe Possidius fuit episcopus.

Nescitur, quibus diebus Possidius natus et mortuus sit. Prosper Tiro Aquitanus in Epitoma Chronicorum refert eum anno 437 vivum in exsilio versatum esse, postquam una cum duobus aliis episcopis a Geiserico rege Vandalorum, qui fuit Arianus, sede episcopali expulsus est. Post mortem Augustini descriptam[1] Possidius refert amicitiam mutuam per quadraginta annos inviolatam stetisse. Cum Vandali Africam invaserunt, Hipponem Regium fugit, ubi morti Augustini (430) interfuit.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Vita S. Augustini, composita ante Karthaginem captam (439), in omnibus operum Augustini editionibus inclusa est.
  • Indiculus in ultimo operum Augustini volumine Patrologiae Latinae invenitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vita S. Augustini, xxxi

Nexus externi[recensere | fontem recensere]