Pleias Francica

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Pleiades (discretiva)

Ioannes Dorat, qui fertur esse pater spiritalis Pleiados Francicae

Pleias (Francogallice: La Pléiade) grex poetarum Francicorum fuit, qui anno 1549 Lutetiae circa Ronsardum et Bellaium congregati se primo La Brigade nominarunt.[1]

Evolutio[recensere | fontem recensere]

École de la Pléiade - ludi Beauport in regione Canadiensi francophonica

Nomen Pleiadum quo in litterarum noti sunt prima vice anno 1556 in poesi quadam Ronsardiana apparuit. Iste homo quoque membrorum numerum coartabat in sodales septem ut Alexandriae turbam poetarum imitaretur (Pleias tragica) qui saeculo III a.Chr.n. vixerant. Numerus eorum autem in mythologia Graeca Pleiadum iam inveniri potest. Praeter Ronsardum et Bellaium sodalitati interfuerunt poetae hodiae ignotiores velut Ioannes Auratus, Ioannes Dorat, Remigius Belleau, Ioannes Antonius Baifius, Pontus de Tyard et Stephanus Jodelle. Consuetudines artas eo contraxerat e.g. doctus humanista Iacobus Peletier du Mans et musicographus Claudius Le Jeune.

Baudelaire in Bibliotheca Pleiados

Sodales, qui omnes linguae litterarumque et Latinarum[2] et Graecarum scientias bonas habebant, praesertim antiquorum imitationem laudaverunt. Insuper autem linguae Francogallicae valorem auxerunt tamquam idioma litteris bellis aptum, quod neologismis, verbis antiquioribus excavatis, terminis technicis, dialectalibus lemmatibus attingeretur. Eorum linguae poliendae labor, praesertim in litteris eroticis, exemplo habuit litteras Italicas, e.g. Franciscum Petrarca eisque epigonos. Italiae valor maxime egregius tunc et in aliis Europae nationibus sentiebatur.

Ad irritum autem ducta est artis metricae Francogallicae revolutio, quam praesertim Baifius fovebat. Voluit enim iste homo insanus syllabarum Francogallicarum quantitates ad instar Latinarum valerent. Tamen Ronsardus et Bellaius decasyllabica et hendekasyllabica (more Alexandrino) feliciter in Francia inserere potuerunt. In poesi tamen praevalebant soneta et odae.

Gregis notiones graviores Bellaius descripsit in opusculo egregio La Défense et illustration de la langue française (1549). Hoc linguae Francogallicae emancipatio fieret contra humanistarum contumaciam, qui Latina Graecaque super omnes alias linguas posuerant. Secundo Bellaius exemplis claris opera Francogallica praesentat quae et antiquos et Italos facile adaequare possent. Quo elucetur Pleiades Francogallos nationalismum haud sprevisse.

Translatio nominis in saeculum XX[recensere | fontem recensere]

Saeculo XX nomen in series nonnullas domus editoriae Parisiensis Gallimard adoptatum est:

  • Bibliothèque de la Pléiade (inde ab annis 1920): ubi classicorum Francogallicorum et peregrinorum centeni edebantur atque eduntur
  • Albums de la Pléiade (inde ab annis 1960): volumina plus quam XLV
  • Cahiers de la Pléiade: periodicum litterarum annis inter 1946 et 1951 existens
  • Encyclopédie de la Pléiade (ex anno 1955): in tomis plus quam 49
  • Galérie de la Pléiade: annis inter 1950 et 1957 sex in voluminibus

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Saeculo XIV Tolosae etiam Pleias quaedam condita erat.
  2. Gerd Johann König: Die neulateinische Dichtung in Frankreich zur Zeit der Pléiade. Rezension. In: Romanische Studien. Nr. 4, 2016, p. 499–508.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Heinz Willi Wittschier: Die Lyrik der Pléiade (= Schwerpunkte Romanistik. Band 11). Athenäum, Francofurti ad Moenum 1971.
  • Yvonne Bellenger: La Pléiade. La poésie en France autour de Ronsard. Editio aucta. Nizet, Lutetiae 1988
  • Marie-Dominique Legrand (ed.): Vocabulaire et création poétique dans les jeunes années de la Pléiade (1547–1555). Champion, Lutetiae 2013, ISBN 978-2-7453-2536-5.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]