Ioannes Antonius Baifius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ioannes Antonius Baifius
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Antonius Baifius: imago
Nativitas: 19 Februarii 1532; Venetiae
Obitus: 19 Septembris 1589; Lutetia
Patria: Francia

Officium

Munus: poëta, Rerum gestarum scriptor, essayist, musicographus, Interpres, scriptor, scriptor scaenicus, lutenist

Familia

Genitores: Lazarus Baifius;
Proles: Guillaume de Baïf
Titulus operis a Baifio Francogallice scripti, ab Ioanne Aurato Latine conversi

Ioannes Antonius Baifius[1] seu vulgo Jean-Antoine de Baïf (natus Venetiis die 19 Februarii 1532; mortuus Lutetiae die 19 Septembris 1589) fuit poeta Francicus. Ad poetarum gregem qui dicitur Pleias pertinebat, amicusque Petri Ronsardi fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Filius spurius legati et humanistae Lazari Baifii a variis magistris educatus est, inter quos Carolus Stephanus et Ioannes Auratus excellebant. Auratum postea in Collegium Coquereti secutus est. Baifius opera multa reliquit: Les Amours (1552/58), Les Météores (1567; inspirationem huc dederunt Georgica), Passe-Temps (1573) et Les Mimes, enseignements et proverbes (1581); opus ultimum omnium optimum habetur. Scriptor noster nihilominus in oblivionem cecidit, quamquam Ioachimus Bellaius eum vocavit doctum, doctiorem, doctissimum.[2]

Creatio[recensere | fontem recensere]

Exemplum metrorum reformatorum

Anno 1570 Baifius una cum musicographo Ioachimo de Courville et Ronsardo, rege Carolo IX protectore, domi suae Academiam musicae poeseosque condidit. Quae schola effectum maximum habuit in contemporaneos. Anno 1574 Baifius edidit Étrennes de poésie française secundum technicam antiquam (vers mesurés à l'antique) linguae Francogallicae vix aptam. Versus syllabarum XV pro eo nuncupabatur vers Baïfin. Opera autem alia de metris, nempe interpretatio psalmorum omnium et tomi plures cum cantilenis, numquam prelo mandata sunt.

Inter collegas qui revolutionem metrorum Francogallicorum intendebant fuit et Iacobus de la Taille qui anno 1562 pepigerat Manière de faire des vers en français comme en grec et en Latin. Baifius autem plus quam ille volebat scripturam pronuntiatus metrorumque propriam inveniens. Tamen Baifius non linguae reformator haberi potuit (velut Ludovicus Meigret, Iacobus Peletarius sive Petrus Ramus). Orthographiam conservativam Francogallicam numquam mutabat neque propositiones eius ab aliis philologis seriose considerabantur. Saltem compositores Claudius Le Jeune et Iacobus Mauduit novam versificationis methodum musica ornaverunt unde musica saeculi XVII, quod ad relationem inter verba et sona attinet, mota est.

Comoedias pro scaenis aptiores reddidit, e.g. Terentii Eunuchum (L’Eunuque, 1565) et Plauti Militem gloriosum (Le Brave, 1567). E lingua Graeca conversa est Sophocli Antigona. Insuper conversione in idioma Francogallicum gaudebant Bion Smyrnaeus, Moschus, Theocritus, Anacreon, Gaius Valerius Catullus et Marcus Valerius Martialis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De nomnine Latino vide imaginem nostram.
  2. Versio originalis: le docte, doctieur, doctime Baïf

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Heinrich Nagel: Die metrischen Verse Jean Antoine de Baif’s. Ein Beitrag zur Kenntniss der französischen Metrik im 16. Jahrhundert. Lipsiae: Mutze 1878
  • Mathieu Augé-Chiquet: La Vie, les idées et l'œuvre de Jean-Antoine de Baïf. Lutetiae/Tolosae: Hachette-Privat 1909. Anastatica impressio Genavae: Slatkine 1969
  • Jean Vignes: Mots dorés pour un siècle de fer. Les Mimes, enseignemens et proverbes de Jean-Antoine de Baïf. Texte, contexte, intertexte. Lutetiae: Champion 1997. ISBN 2-85203-688-6
  • Jean Vignes: Jean-Antoine de Baïf. Lutetiae: Memini 1999. ISBN 88-86609-19-1
  • Yvonne Roberts: Jean-Antoine de Baïf and the Valois court. Bernae 2000. ISBN 3-906765-01-6
  • Elizabeth Vinestock: Poétique et pratique dans les « Poèmes » de Jean-Antoine de Baïf. Lutetiae: Champion 2006. ISBN 2-7453-1316-9

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Baifium spectant.