Stephanus Jodelle

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
La Houssaye-en-Brie - Monumentum in honorem Stephani Jodelle

Stephanus vulgo Étienne Jodelle (natus 1523 Lutetiae, mortuus ibidem anno 1573) dramatum scriptor Francogallus et membrum gregis culturalis Pleiados fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Jodelle primo operam navabat ut denique mysteria, moralia et comoediunculae, quibus homines porro gaudebant, generibus classicis cederent. Exemplo ei fuerunt Senecae dramata. Anno 1552 eius tragoedia »Cléopâtre captive« et comoedia »Eugène, ou la rencontre« (secundum Maclavellense opus »Il Frate«) monstrata est rege Henrico II praesente. Successus ambarum felicissimus erat, cum tragoedia secunda praetitulata »Didon se sacrifiant« numquam in scaenis produceretur, ut creditur. Nodi autem dramatici in eis absunt, cum partes lyricae meliores esse videantur. Et in poematibus pusillioribus excellit Jodelle. Episodorum quinque tragoediae »Cléopâtre« omnium tres in decasyllabis pactae sunt. Opusculum »Didon« iam omnino classicas formas olet ratione rimarum Alexandrinarum volubili. Ambobus in operibus neque chori desunt. Opera eius omnia prima vice Parisiis annis 1574 et 1583 edita sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Enea Balmas: Un Poeta del rinascimento francese: Etienne Jodelle, Florentiae 1962
  • Florence Delay: L'Insuccès de la fête, Gallimard, Lutetiae 1980
  • Emmanuel Buron et Olivier Halévy (ed.): Lectures d'Etienne Jodelle: Didon se sacrifiant, Presses universitaires, Rennes 2013

Nexus externi[recensere | fontem recensere]