Latinitas inspicienda

Picus canus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Picus canus (binomen a Ioanne Friderico Gmelin anno 1788 statutum) est avis silvestris familiae Picidarum, propinquus Pici viridis. In silvis Eurasiae a pagis Media Europae ad occidentem Oceani Pacifici oram habitat. Hieme saepe in finibus huius regionis nidi vagatur, sed in locis tropicis situm non mutat. In plerisque locis est avis rara, sed non affectionis humanae causa.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Visus externus[recensere | fontem recensere]

Picus canus est affatim minor quam Picus viridis, sed aliquanto maior quam Dendrocopos leucotos. Cum Pico viridi communes proprietates aspectabiles habet. Longitudo corporis 25–28 cm, amplitudo alarum 38–42 cm, pondus 90–170 g est. Caput aliquanto minor et orbicularior quam caput Pici viridis, rostrum subtilius et brevius est. Colore capitis hae duae species variant: ambo sexus Pici viridis «cappam» rubram a fronte ad cervicem habent, sed pro Pico cano illa coloratio tantum fieri potest apud maribus.

Victus[recensere | fontem recensere]

Victus est victu Pici viridis diversior, plerumque in formicis et imaginibus larvisque isopterorum consistens. Etiam aliis insectis (praecipue Coleopteris) et araneis vescitur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gerard Gorman, Woodpeckers of Europe: A Study of the European Picidae. Bruce Coleman, 2004. ISBN 1-872842-05-4