Phthas

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Phthas
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
p
t
H
Translitteratio ptḥ

In Religione Aegyptia, Phthas, sive Phtha (Aegyptie ptḥ, h.e. "fabricator") est demiurgus, patronusque Memphis et fabrorum. Graeci et Romani eum cum Vulcano, Phoenicei cum Chusoro adsimilabant.

Phthas

Cum sit Socaris etiam fabrilis deus, Phthas praeserim cum saxo et lapide sociabatur. Apis erat oraculum eius. Serius cum Socare et Osiride iunctus est in Phtha-Socare-Osiride. Aspectum chthonicum habebat sub nomine Tenen.

Uxor eius est Sachmis vel (rarius) Bubastis. Inter liberis eius erant Iphthimis, Miysis et Imuthes. Erant qui eum etiam Phram genuisse ferrent.

Depingitur in specie hominis medicati, sceptrum tenens cum hieroglyphis pro "vita" "potestate" et "stabilitate." Saepe pileolum gerit.

Verbum Aegyptus originem habet a ḥw.t-kɜ-ptḥ "Templum Animae Phthae," quod erat nomen templo Memphiti.