Pholisora catullus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Common sootywing (Pholisora catullus).jpg

Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Familia : Hesperiidae 
Tribus : Carcharodini 
Genus : Pholisora 
Species : P. catullus 
Pholisora catullus 
(Fabricius, 1793)  
Synonyma
*Hesperia catullus Fabricius, 1793

Pholisora catullus (Anglice common sootywing, roadside rambler) est papilio familiae Hesperiidarum, in America Septentrionali endemicus, praecipue in mediis Civitatum Foederatarum regionibus, ad meridiem ad medium Mexicum inventus. Errantes aliquando ad Columbiam Britannicam meridianam, Michiganiam septentrionalem, Quebecum meridianum, et Cenomannicam meridianam observantur. In Florida Paeninsulari non inveniuntur.

Latitudo alarum est 25–33 mm. Sunt binae generationes per annum. Adulti a Maio ad Augustum in septentrionali distributionis geographicae parte, et a Martio ad Novembrem in Texia volare solent.

Larvae Chenopodio albo, Amarantho, et speciebus Celosiae vescuntur. Adulti nectar ex variis floribus sorbillant, inter quos Apocynum, Origanum, Oxalis, Trifolium repens, Asclepias syriaca, Mentha × piperita, Cucumis sativus, et certae Cucurbitaceae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Insecta Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!