Ius naturale

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ius naturale est pars iuris. Haec notio per plerosque (sed non omnes) auctores iungitur cum philosophia "Gorgias" Plationis deinde cum ethica Stoicismi. Aliquot philosophi ampli qui scribebant de eo themate sunt Cicero, Thomas Aquinas, Samuel Pufendorf, Stephanus de la Boétie, Hugo Grotius, Thomas Hobbes, John Locke, Benedictus de Spinoza et Immanuel Kantius.

Isidorus Hispalensis docet:

Quid sit ius naturale? Ius autem naturale, aut civile, aut gentium. Ius naturale commune omnium nationum, et quod ubique instinctu naturae, non constitutione aliqua habetur; ut viri et feminae coniunctio, liberorum successio et educatio, communis omnium possessio, et omnium una libertas, adquisitio eorum quae caelo, terra marique capiuntur. Item depositae rei vel commendatae pecuniae restitutio, violentiae per vim repulsio. Nam hoc, aut si quid huic simile est, numquam iniustum, sed naturale aequumque habetur.

Et Edwardus Coke docet:

Ius naturale est quod apud omnes homines eandem habet potentiam. (Reportatione 4, 12)

Et Benedictus de Spinoza a suo "Tractato politico" docet:

Per ius naturae intellego ipsas naturae leges. hoc est ipsam naturae potentiam. (II, 4)

Et Hugo Grotius docet:

Etiamsi daremus non esse Deum

Ius naturale relatio iuris gentium habet et origo humanitarii belli iuris et intranationalis iurum humanorum legis, etiam "Iuris polulorum" ab Iohannes Rawls consideratur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Libri

Nexus externus[recensere | fontem recensere]