Pherecrateus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Pherecrateus[1] (Graece Φερεκράτειος) est versus Glyconeus catalecticus (gl^), cuius forma exemplaris haec est:

X X — ∪ ∪ — —
(ubi X = syllaba anceps; — = syllaba longa; ∪ = syllaba brevis).

Pherecrateus Pherecrateus[recensere | fontem recensere]

Versus Pherecrateus a Pherecrate comico Aristophanis aequali dictus est, quod in comoediis suis huic rhythmo faverit. Hephaestio[2] hos, quos Pherecrati adsignavit, versus adfert versuum Pherecrateorum specimen:

ἄνδρες πρόσχετε τὸν νοῦν — — — ∪ ∪ — —
ἐξευρήματι καινῷ — — — ∪ ∪ — —
συμπτύκτοις ἀναπαίστοις — — — ∪ ∪ — —

Apud alios poëtas[recensere | fontem recensere]

Apud alios poëtas versus Pherecrateus saepe cum Glyconeo coniunctus invenitur. Itaque Euripides in Andromacha duobus Glyconeis (502-503) Pherecrateum (504) subicit:

gl ἅδ᾽ ἐγὼ χέρας αἱματη- — ∪ — ∪ ∪ — ∪ —
gl ρὰς βρόχοισι κεκλῃμένα — ∪ — ∪ ∪ — ∪ —
pher πέμπομαι κατὰ γαίας — ∪ — ∪ ∪ — —

Horatius Pherecrateo usus est ad componendum stropharum genus, cui nomen est Asclepiadeo tricolo tetrastropho.[3] Specimen (Hor. carm. 1.14):

ascl[4] O navis, referent in mare te novi — — — ∪ ∪ — ┆ — ∪ ∪ — ∪ —
ascl fluctus. o quid agis? fortiter occupa — — — ∪ ∪ — ┆ — ∪ ∪ — ∪ —
pher portum. nonne vides, ut — — — ∪ ∪ — —
gl nudum remigio latus — — — ∪ ∪ — ∪ —

Derivativa Pherecratei species[recensere | fontem recensere]

Pherecrateus, quamquam Glyconeus catalectus (gl^) describi solet, adeo sui iuris est, ut ipse quoque derivativae basis loco fungi possit. Itaque versus, qui Reizianus appellatur, a nonnullis Pherecrateus acephalicus (^pher) describitur:[5]

Glyconeus et Pherecrateus eodem in versu compositi Priapeum faciunt. Specimen (Catullus 17.1):

gl pher O Colonia, quae cupis ponte ludere longo — ∪ — ∪ ∪ — ∪ — ┆ — ∪ — ∪ ∪ — —

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec forma hodie usu recepta esse videtur; sicut apud Koster (1950: 35). Apud Mallium Theodorum (De metris 4 = GL VI 592, 3 Keil) et Sidonium (Epist. 9.13.col.II, carminis versus 10 Migne) Pherecratius, item apud Diomedem 501 (bis), 519, 520, etc.
  2. Enchiridion de metris 10.2 Consbruch.
  3. Servius, De metris Horatii, GL IV 469, 11 Keil.
  4. Versus Aslepiadeus minor.
  5. Sicut a Dale (1948: 62) et a Korzeniewski (1989: 129). West autem (1982: 33) Reizianum putat Telesilleum catalecticum esse.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Boldrini, Sandro (1992) La prosodia e la metrica dei Romani. Roma: Carocci.
  • Dale, Amy Marjorie (1948) The lyric metres of Greek drama. Cambridge: Cambridge University Press.
  • Korzeniewski, Dietmar (1989²) Griechische Metrik. Darmstadt: Wissenschaftliche Buchgesellschaft. [Prima editio: 1968]
  • Koster, W.J.W. (1950) De studiis recentibus ad rem metricam pertinentibus. Mnemosyne IV:3, 21-53.
  • Raven, D.S. (1998) Latin Metre. Bristol: Bristol Classical Press, 1998. [Prima editio: 1965]
  • Snell, Bruno (1957) Griechische Metrik. Göttingen: Vandenhoeck & Ruprecht.
  • West, Martin L. (1982) Greek Metre. Oxford: Clarendon Press.