Telesilleus

E Vicipaedia

Telesilleus (Graece Τελεσίλλειος) est acephalica versus Glyconei forma (^gl):

× – ⌣ ⌣ – ⌣ –
(ubi × = syllaba anceps; – = syllaba longa; ⌣ = syllaba brevis).

Telesilleus Telesilleus[recensere | fontem recensere]

Versus Telesilleus (tel sive ^gl) appellatus est a Telesilla, poëtria Argiva (saec. VI a.C.n.), quae his numeris in poësi sua favisse dicitur. De Telesilla ad aetatem nostram paene nihil pervenit. Praeter aliquot verba soli duo versus apud Hephaestionem adferuntur:[1]

ἅδ' Ἄρτεμις, ὦ κόραι, – – ⌣ ⌣ – ⌣ –
φεύγοισα τὸν Ἀλφεόν – – ⌣ ⌣ – ⌣ –

Telesilleus apud alios poëtas[recensere | fontem recensere]

Telesilleus apud Euripidem passim reperitur, sicut in his locis:

πέτρας· ἐπὶ δὲ ξένᾳ ⌣ – ⌣ ⌣ – ⌣ – Eur. Med. 434
Λήδας Ἑλένα φίλα – – ⌣ ⌣ – ⌣ – Eur. Iph.T. 439

Interdum prima anceps longa aut ultima longa resolvitur:

θανάτῳ θανάτῳ πάρος ⌣ ⌣ – ⌣ ⌣ – ⌣ – Eur. Med. 648
χαίτας ἁβρόπλουτον ἔριν – – ⌣ ⌣ – ⌣ ⌣ ⌣ Eur. Iph.T. 1148

Apud Plautum hemiepes (sive initium pentametri) cum Telesilleo ita coniungitur, ut versus Diphilius appellatus efficiatur.

flos veteris vini meis naribus obiectu'st – ⌣ ⌣ – – – ┆ – – ⌣ ⌣ – ⌣ – Plaut. Curc. 96

Defectio syllabae[recensere | fontem recensere]

Telesilleus, quamquam Glyconeus acephalicus (^gl) describi solet, adeo sui iuris est, ut ipse quoque derivativae basis loco fungi possit. Itaque acephalica Telesillei forma (^tel) cum aliis tum hoc versu demonstratur:

τὰν νεάταν ὁδόν – ⌣ ⌣ – ⌣ – Soph. Ant. 807

Telesilleus catalecticam quoque formam habere videtur, sicut hic:

Ἔρως, ὁ Διὸς παῖς ⌣ – ⌣ ⌣ – – Eur. Hipp. 534

Hic versus is est qui Reizianus appellari possit.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Enchiridion de metris 35, 10-11 Consbruch (= PMG 717-726).
  2. West (1982: 33), Rupprecht (1950: 56). Sunt quidem qui Reizianum putent Pherecrateum acephalicum esse, sicut Dale (1948: 62), Korzeniewski (1989: 129), Snell (1957: 35).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dale, Amy Marjorie (1948) The lyric metres of Greek drama. Cambridge: Cambridge University Press.
  • Korzeniewski, Dietmar (1989²) Griechische Metrik. Darmstadt: Wissenschaftliche Buchgesellschaft. [Prima editio: 1968]
  • Koster, W.J.W. (1950) De studiis recentibus ad rem metricam pertinentibus. Mnemosyne IV:3, 21-53.
  • Rupprecht, Karl (1950³) Einführung in die Griechische Metrik. München: Max Hueber.
  • Snell, Bruno (1957) Griechische Metrik. Göttingen: Vandenhoeck & Ruprecht.
  • West, Martin L. (1982) Greek Metre. Oxford: Clarendon Press.