Pherecrates

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Pherecrates
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 5. century BCE; Athenae
Obitus: ; Athenae
Patria: Athenae antiquae
Nomen nativum: Φερεκράτης

Officium

Munus: comedy writer

Pherecrates (Graece Φερεκράτης) fuit Atheniensis comoediarum poeta, qui quinto saeculo a.C.n. floruit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Pherecratem ante quam comoedias conscripsisset histrionem fuisse a quodam tractatu nominis de comoedia (Graece περὶ κωμῳδίας) eumque anno 438/37 a.C.n. quodam in certamine lyrico vicisse accipimus. Praeterea etiam bis apud Lenaeos vincens a Cratino superatus plures victorias obtinuit quam Hermippus. In Suda encyclopaedia traditur eodem tempore ac Eupolis, Aristophanes, Phrynichus necnon Plato comicus vivisse. Circa annum 410 a.C.n. operibus conficiendis desinere videtur.

Opera[recensere | fontem recensere]

Comoediae[recensere | fontem recensere]

Etiamsi Sudae lexicon XVII, tractatus scriptor anonymus quidem XVIII tantum comoedias nominatim enumerat nostris temporibus XIX opera Pherecrateo attributa retinemus. Quare cum iam exeunte antiquitate philologi omniane ei tribuenda necne ambiguerent saepe Pseudoheraclem et Anthrophherakles (Graece Ἀνϑρωφηρακλῆς eandem comoediam notavisse, Metoecas (Graece Μέτοικοι) Platoni comico tribuenda arbitrabantur. Ceterum etiam de operibus Metalles (Graece Μεταλλῆς 'cuniculei') et Chiron (Graece Χείρων) dubitatur cum utrumque opus ab Eratosthene in dissertatione eius De vetera comoedia Nicomacho tribuitur. Inter spuria etiam Agathoi (Graece Ἀγαϑοί 'boni') et praesertim Persae (Graece Πέρσαι) numerantur.

Nonnullorum operum tituli nobis traditi sunt:

  • Agrioi (Ἄγριοι 'Agrestes')
  • Automoloi (Αὐτόμολοι 'proditores')
  • Graes (Γρᾶες 'vetulae')
  • Doulodidaskalos (Δουλοδιδάσκαλος 'servorum magister')
  • Epilesmon ē Thalatta (Ἐπικλήσμον ἢ Θάλαττα 'Obliviosus vel Mare')
  • Ipnos ē Pannychis (Ἰπνὸς ἢ Παννυχίς 'Cucina vel Pannychis')
  • Corianno (Κοριαννώ)
  • Krapataloi (Κραπάταλοι 'Sestertiae infernales')
  • Leroi (Λῆροι 'Vilia')
  • Myrmekanthropoi (Μυρμηκάνϑρωποι 'Homines formicosi')
  • Petale (Πετάλη)
  • Tyrannis (Τυραννίς)
  • Pseudoheracles (Ψευδηρακλῆς)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]