Academia Platonis

E Vicipaedia
(Redirectum de Academia Platonica)
Salire ad: navigationem, quaerere
Effossiones academiae in parte Akadimia Platonos Athenarum hodiernarum

Academia Platonis (Graece: Άκαδήμεια Akadḗmeia sive Άκαδημία Akadēmía) est schola philosophica a Platone Athenis condita, qui prope quoddam nemus Akademeia dictum heroi Attico nomine Academo dicatum verisimiliter 387 a.C. fundum emit ibique fanum Musarum instituit, in quo discipulos rationes philosophicas atque scientificas docere coepit. Volventibus annis nomen nemoris scholae translatum est : quapropter philosophi ibi versantes ex tunc academici (Akademaikoí) se appellare solebant. Arbores nemoris succidere anno 86 a.C.n. non dubitavit Sylla tum cum Piraeum obsidebat, quam plurimas machinas belli ut fabricaret[1].

Etiam vox hodierna academiae hac ex institutione orta est, exempli gratia academiae scientiarum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plutarchus, Sylla 12

Nexus interni