Jump to content

Andronicus Rhodius

E Vicipaedia
Wikidata Andronicus Rhodius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1. saeculum a.C.n.; Rhodus
Obitus: 1. saeculum a.C.n.;
Patria: Rhodus

Andronicus Rhodius (Graece: Ἀνδρόνικος ὁ Ῥόδιος) fuit philosophus itemque scholarchus sectae Peripateticae qui imprimis propter novam recensionem tractatuum Aristotelicum omnium opere suo editam notus est.

De vita eius

[recensere | fontem recensere]

De vita eius nulla ferme nobis sunt tradita nisi quod undecimus scholarus Peripateticae scholae fuisse putabatur.[1] Anno fere 58 a.C.n. vectus acroaseis habuit Boethumque Sidonium instituit commilitonem Strabo.[2]

De Aristotelis operum editione

[recensere | fontem recensere]

Plutarchus eum cum esset nixus libris Apelliconis iussu Sullae anno 84 a.C.n. Romam deductis novam editionem Aristotelis operum necnon Theophrasti tractatuum constituisse commemoravit.[3] Hac editione non solum multa opera paene deperdita posteritati conservavit sed etiam operi ordinem translaticium imposuit.

Quae opera confecerit

[recensere | fontem recensere]

Andronicus etiam tractatum de Aristotele conscripsisse itemque indicem operum eius omnium computavisse necnon commentaria in Physicas, Ethicas atque Categorias patravisse fertur, quorum omnium nulla tamen nobis supersunt. Praeterea tractatus duo, i.e. De affectibus et commentarium quoddam Ethicorum librorum (reapse autem a Constantino Paleocappa aut Ioanne Callisto Thessalonicenus saeculo 16 p.C.n. confabulatum) ei false attribuuntur.[4]

  1. Ammonius, In de Int. 5.24
  2. Strabo, xiv.; Ammonius, in Aristot. Categ.
  3. Plutarch, Sulla c. 26
  4. Formula:EB1911

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Falcon, Andrea; Zalta, Edward N. (8 August 2013). "Commentators on Aristotle". In Zalta, Edward N. Stanford Encyclopedia of Philosophy.