Parthenopaeus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

In mythologia Graeca Parthenopaeus (Graece Παρθενοπαῖος) fuit Atalantae Arcadis filius quae eum statim natum in monte Parthenio deseruit quia virginis vitam diutius agere volebat[1] (unde nomen ex παρθένος hoc est virgine derivatum). De patre non constatː alii Meleagrum, alii Hippomenen/Milanionem, alii deum Aren tradiderunt. A pastoribus una cum Telepho in eodem monte a matre Auge exposito sublatus Argi adolevit[2]. Atque primo in Mysia cum amico Telepho bellum gessisse dicitur, deinde novae patriae devotus regem Adrastum in expeditione septem ducum contra Thebanos sequitur. Quod oppidum cum oppugnaret prope portam Borealem occisus est, quod fatum omnes septem duces tunc obierunt. Adhuc adolescens[3] et formosissimus erat[4] ita ut et a viris et a feminis amaretur[5]. Filium genuit alias Tlesimenen[6] alias Promachum appellatum, unum ex epigonis qui Thebas post decem annos ceperunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hyginus 99
  2. μέτοικος ab Aeschylo dicitur versu 548/551.
  3. Aeschylus, versu 533ː ἀνδρόπαις ἀνήρ eum appellat.·
  4. Hyginus 270
  5. Supplices 899-900ː Πολλοὺς δ' ἐραστὰς κἀπὸ θηλειῶν ὅσας// ἔχων ἐφρούρει μηδὲν ἐξαμαρτάνειν.
  6. Hyginus 70

Fontes[recensere | fontem recensere]