Paludes Tartari fluminis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Paludes Tartari fluminis Villae Bartholomeae.

Paludes Tartari fluminis[1] (italiane: Valli Grandi Veronesi id est Paludes Grandes Veronenses seu Valli Grandi Veronesi e Ostigliesi id est Paludes Grandes Veronenses Hostiliensesque) est regio Italica circiter 200 km² intra Athesim et Padum flumina; finis orientalis est vagus ex Policino, etiam finis occidentalis est vagus ex medio Veronensis.

Olim fuerunt paludes, nunc Paludes nominantur etiamsi non sunt. Etiamsi Veronenses nominantur, partim sunt Mantuanae et Rodiginae. Tartarus flumen has transit.[2]

Historia[recensere | fontem recensere]

Paludes Tartari fluminis olim fuerunt paludes a Tartaro perfusae, at saeculis 1 et 2 partim siccatae sunt; vici nonnulli et villae duae fuerunt per Imperium Romanum antiquum, postea paulo minus habitatae sunt usque ad saeculum 5.[3]

Post perturbationem climatis tempore illo, quae diluvium Pauli Diaconi interdum appellatur, Paludes Tartari fluminis ampliaverunt per Medium Aevum omne. Medio Aevo novo consulto infusae sunt ut aliquando classes motae sint ex Athesi ad Padum aut contra, maxime per bella expansionis Reipublicae Venetae saeculo 14. Insuper calamitatibus ab hominibus effectis, alluviones nonnullae Athesis brachia nova generaverunt quae Ruptae Adelmi Malovraque nominata sunt et in Tartarum influxerunt; postea flumen, unum effluens, non suffecit ut Paludes siccatae sint.[4][5]

Modo saeculo 19 Petrus Paleocapa brachia notavit ex Athesi ad Tartarum concludenda ut Paludes Tartari fluminis siccatae sint; fossae duae etiam cogitavit, altera in merdione Tartari altera in septemtrione, ut maxime Paludes siccatae sint, at una facta est: Fossa Padana Policinensis intra Tartarum et Padum. Utcumque intra Athesim et Tartarum est Fossa Magistra quae partim perfluit per cursum antiquum Athesis brachium conclusorum anno 1838.[5]

Ab anno 1951 ad annum 2001 Tartarus completus est et Paludes Tartari flumen nunc siccatur.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cornelius Tacitus, Historiae 3.9
  2. "Valli Grandi Veronesi" (Italiane). Enciclopedia Generale Sapere.it. Novara: De Agostini Scuola. 2001 
  3. Traina.
  4. Traniello, Leobaldo in Rovigo.
  5. 5.0 5.1 5.2 PAI.

Bibliografia[recensere | fontem recensere]

  • Traina, Giusto (1983) (Italiane). Le valli Grandi Veronesi in età romana. Istituti Ed. e Poligrafici Internazionali 
  • Varii (1988) (Italiane). Rovigo. Ritratto di una città. Rovigo: Minelliana 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]