Diluvium Pauli Diaconi

E Vicipaedia

Diluvium Pauli Diaconi fuit inundatio magna ex exundatione Athesis die 17 Octobris 589; sic nominatur cum Paulus Diaconus narraret ex Historiae gentis Langobardorum libro 3. Historici Veneti hic diluvium solebant notare ut causa fuisset perturbationum magnarum de cursibus fluminum omnium in finibus Venetiae intra saecula 6 et 8.

Hodie pro certo habetur ut inundatio una etiamsi maxima non posset causa esse perturbationum magnarum; opinantur ut saeculis illis universae climatis perturbationes et exiguae fluminum conservationes causa fuerint perturbationum de cursibus post Imperium Romanum Occidentale exstinctum.

Chronica[recensere | fontem recensere]

Die 17 Octobris 589 fuit magna Athesis exundatio et secundum Paulum Diacunum:

fuit aquae diluvium in finibus Venetiarum [...] quale post Noe tempore creditur non fuisse. Factae sunt lavinae possessionum seu villarum, hominumque pariter et animantium magnus interitus. Destructa sunt itinera, dissipatae viae, tantumtuncque Atesis fluvius excrevit, ut circa basilicam Beati Zenonis martyris, quae extra Veronensis urbis muros sita est, usque ad superiores fenestras aqua pertingeret [...] Urbis quoque eiusdem Veronensis muri ex parte aliqua eadem sunt inundatione subruti.

Historici Veneti hanc Athesis ruptam dicunt apud Cucca vicum (nunc Veronella nominatur) accidentem; olim curvamen Athesis fuit nunc non est.

Etiam papa Gregorius Magnus narravit de inundazione Veronae atque de miraculo ad Sanctum Zenonem Veronensem adscripto propter in basilicam ei dicatam aqua minime introierit.

Exitus[recensere | fontem recensere]

Historici Veneti diluvium Pauli Diaconi solebant notare ut causa fuisset perturbationum de cursibus fluminum omnium in Lacunam Venetianam infuentium. Hodie pro certo habetur ut inundatio una etiamsi maxima non posset causa esse tam perturbationum magnarum. Contra cogitatur ut per saecula 6 et 8 post Imperium Romanum Occidentale exstinctum flumina exigue conservarentur, atque universae climatis perturbationes essent ut glaciaria funderentur atque praecipitationes accrescerent; sic aqua per flumina perfluens maxime progredieretur et cursi veteres fluminum non sufficerent et perturbarent.[1]

Sic Plavis ante saeculum 6 in Silem apud Tarvisium influxerat; postea in Hadriaticum mare apud Equilium influebat.[2]

Medoaci maioris atque Medoaci minoris ostia multa in Hadriaticum mare influentia fuerant intra Metamaucum atque Clodiam; postea Medoacus maior apud Fusinam per fossam influebat at Medoacus minor apud Brundulum.[2]

Etiamsi Athesis ostia multa in Lacunam Venetianam influentia fuerant et brachium eius per Atestem fuerat et brachia alia ex quibus unum apud Brundulum in Hadriaticum mare influxerat; postea haec brachia exstinguebatur et flumen in Paludes Hadrianas influebat[2] paludes alias generans apud mare. Ob bella adversus Exarchatum Ravennatem Langobardi flumen non refecerunt ut paludes novae fuerint defensiones naturales.[3]

Tartarus in Athesim influxerat vel brachium eius Philistinam nominatum apud Pilistrinam in Hadriaticum mare;[4] postea in paludes novas influebat et brachium eius per Hadriam perfluebat.[1]

Padus maior fuerat Primarus in Hadriaticum mare apud Ravennam influens; postea erat Volanus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Lorenzo Casazza, Mutamenti insediativi e sfruttamento del suolo nel Polesine meridionale dalla tarda antichità al mille atque Camillo Corrain, Il territorio polesano fino al '400. Le bonifiche estensi nel XV secolo in La bonifica tra Canalbianco e Po, pp. 57-70
  2. 2.0 2.1 2.2 Zanettin
  3. Biscaccia
  4. Plinius Maior

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Plinius Maior. Naturalis Historia 
  • L. Gualtieri di Brenna, Cesare Cantù (1861). Grande illustrazione del Lombardo-Veneto, ossia, Storia delle città, dei borghi, comuni, castelli, ecc: fino ai tempi moderni per cura di letterati italiani. A. Tranquillo Ronchi 
  • Biscaccia, Nicolò (1865). Cronache di Rovigo dal 1844 a tutto 1864: premessa una succinta istoria sulla origine dell'antico Rhodigium. P. Prosperini 
  • Soffiantini, Battista (1933). Vita di S. Teobaldo. Rodigium 
  • Zanettin, B. (1955). Note illustrative carta geologica delle Tre Venezie. Patavium: Ufficio Idrografico del Magistrato alle Acque, Società Cooperativa Tipografica Editore 
  • A.V. (2002). Consorzio di bonifica padana polesana. ed. La bonifica tra Canal Bianco e Po: vicende del comprensorio padano polesano. Volume 15 di Rapporti Polesine e cultura padana. Rodigium: Minelliana