Latinitas bona

Ova taricha

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Plures species ovorum tarichorum (inter quae tunnorum, colore cinereo)

Ova taricha[1] sunt cuppedia ex ovis Mugilium facta (praecipue speciei Mugilis cephali), sale conspersis, valde compressis et sic sub cera servatis. Praeparatio huius cibi in picturis parietalibus Aegyptiis antiquis depingitur; nomen autem in lingua Aegyptia incognitum est. De ovis tarichis primum legimus apud Symeonem Sethi scriptorem Byzantinum saeculi decimi, qui ὠοτάριχα (ootaricha) nociva esse et omnino fugienda asseverat.[2] Permulti autem id praeceptum aut ignorant aut reiciunt. Inter alios Samuel Pepys anno 1661 narrat:

We stayed talking and singing and drinking of great draughts of Clarret and eating botargo and bread and butter till 12 at night, it being moonshine. And so to bed—very near fuddled.
– Samuel Pepys, Diary diei 5 Iunii 1661.
Ibi remanentes colloquimur et canimus et Burdigalense largis haustibus bibimus et ova taricha cum pane butyroque edimus usque ad mediam noctem, luna relucente; inde in cubilia imus—iam iam vinolenti.
– convertit Vicipaedia

Nostro tempore ova taricha praecipue in Francia circum Massiliam, in Sardinia, in Graecia circum Mesolongium conficiuntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Ova tarycha": Platina, De honesta voluptate et valetudine (1475). Anglice botargo
  2. Symeon Sethi, Syntagma de alimentorum facultatibus p. 125 Langkavel.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • "Botargo" apud The Art and Mystery of Food