Latinitas bona

De honesta voluptate et valetudine

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
De honesta voluptate et valetudine

De honesta voluptate et valetudine (sive, ut editiones antiquae, valitudine) titulus est libri hodie optime cogniti scriptoris Italici saeculi XV, bibliothecarii Vaticani, Bartholomaei Platinae. Est eodem tempore liber de coquina, de regimine, de historia ciborum. Fuit primus liber prelo impressus de re coquinaria; editio princeps anno 1474 aut 1475 facta est.

Editio Francogallica variis partibus renovata et aucta, Monte Pessulano a Desiderio Christol facta, anno 1505 prodit.[1]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Recepta coquinaria auctor hausit e Libro de arte coquinaria Italiane scripto ab amico suo Magistro Martino Comensi (Italice Maestro Martino), ut ipse agnoscit:

Quem coquum, dii immortales, Martino meo Comensi conferes, a quo haec quae scribo magna ex parte sunt habita: Carneadem alterum dices si de rebus praepositis ex tempore diserentem audieris.
De honesta voluptate et valetudine liber 6 "Cibaria alba".

Historia ciborum partim collegit ex Naturali Historia Plinii aliisque scriptis antiquis, partim ex observationibus suis.

Continentur[recensere | fontem recensere]

  1. Eligendus locus ad habitandum; de exercitatione corporis; de coena; de ioco et ludo; de somno; qua ratione cubandum sit; de concubitu; quid sit agendum ubi cubitu surrexeris; de exercitatione post somnum; quid observandum sit in vita ad voluptatem; de coquo; de paranda mensa; de sale; de pane; de placentis; quid sit edendum primo; de cerasis; de prunis; de moris; de peponibus; de cucumeribus; de ficis.
  2. De malis; de piris; de uva et aliis fructibus; de oleo; de melle; de saccharo; de lacte; de caseo; de recocta; de ovo; de butyro; de aceto; etc.
  3. De amygdalis et nucibus; de pipero et speciebus; de allio; de caepis; de foeniculo et herbis.
  4. De lactucis conditis et aliis condituris; patinae; de carnium differentiis; de bove, agno et vervece aliisque animalibus.
  5. De avibus esculentis; quae differentia inter animalium partes sit.
  6. Quomodo coquendae aves cicutes et sylvaticae; farcimina; cibaria alba; etc.
  7. De ordeo aliisque cerealibus; de cicere aliisque pulmentis; de cannabi; de cucurbita; de atriplice; de napis; de brassica; etc.
  8. De condimentis quae vulgo sapores vocant.
  9. De ofellis quas vel frictellas licet appellare; ova quovis modo cocta; de boletis et fungis; de tuberibus; de cochleis; de testudine; de ranis.
  10. De coquendis piscibus; conditum quod "caviare" vocant; ova tarycha; quid sit edendum tertia mensa; de vino; de sedendis perturbationibus.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones et versiones
  • sine anno : Platine De honesta voluptate et valitudine. Ulrich Han Textus apud Internet Archive
  • 1475 : Platine De honesta voluptate et valitudine. Venetiis: Laurentius de Aquila Textus alius apud Internet Archive; Textus (aegre legibilis) apud Gallica
  • 1480 : Platyne de honesta voluptate et valitudine. In Civitate Austriae: expensis Gerardi de Flandria Textus alius apud Internet Archive
  • 1487 : Di Platina De la honesta voluptate e valetudine. In Venetia (Italiane) Textus alius apud Internet Archive
  • 1494 : Di Platina De la honesta voluptate e valetudine. In Venetia (Italiane) Textus alius apud Internet Archive
  • 1499 : Platynae De honesta voluptate et valitudine. Bononiae: Iohannes Antonius Platonides, 1499 Textus apud Internet Archive; textus apud Gallica
  • 1502 : Platynae De honesta voluptate et valitudine. Venetiis: Bernardinus Venetus (Textus) (alius apud Google Books)
  • 1503 : Platinae De honesta voluptate et valitudine. Venetiis: per Ioannem Tacuinum (Textus apud Google Books)
  • 1505 : Platine en françoys, compose en latin par Platine en court de Romme, et apres translate en françoys par messire Desdier Christol a Montpelier. Lugduni: Fradin Textus apud Gallica; apud Oldcook; [http://www.diachronie.be/textes_gastronomie/1505-platine/index.html Recensio interretialis
  • 1508 : De Platina De la honesta voluptate e valetudine. In Venetia (Italiane) Textus apud Internet Archive
  • 1509 : Platine en françoys tresutile et necessaire pour le corps humain qui traicte de honneste volupte ... Lutetiae, 1509 Textus apud Gallica
  • 1517 : Platynae De honesta voluptate et valitudine. Venetiis Textus apud Internet Archive
  • 1517 : Platynae De honesta voluptate et valitudine. Sine loco? Textus apud Internet Archive
  • 1517 : Platinae De honesta voluptate et valitudine. Argentinae: in officio Ioannis Knoblouch (Textus) (Textus apud Google Books)
  • 1529 : B. Platinae Cremonensis, De honesta uoluptate, de ratione uictus, & modo uiuendi, de natura rerum & arte coquendi libri X. Coloniae, 1529. Textus apud Internet Archive
  • 1530 : Bap. Platinae Cremonensis De honesta voluptate ... [Lutetiae]: in aedibus Ioannis Parvi (Textus apud Google Books)
  • 1537 : Bap. Platinae Cremonensis De honesta voluptate et valetudine libri decem. Coloniae: ex officina Eucharii Cervicorni Textus apud Internet Archive
Versiones recentiores
  • Platina, Il piacere onesto e la buona salute tr. Emilio Faccioli. Mediolani: Giulio Einaudi, 1985. [Italice]
  • Platina, On Right Pleasure and Good Health tr. Mary Ella Milham. Tempe, AZ: Medieval and Renaissance Texts and Studies, 1998. [Anglice]
Eruditio
  • Bruno Laurioux, "I libri di cucina italiani alla fine del Medioevo: un nuovo bilancio" in Archivio storico italiano vol. 154 (1996) pp. 33–58.
  • Maestro Martino, Libro de arte coquinaria cum commentationibus Brunonis Laurioux et Gillianae Riley. Editio CD-ROM. Octavo


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.