Mugil cephalus
Ordo : Mugiliformes
Familia : Mugilidae
Genus : Mugil
Species : M. cephalus
Mugil cephalus (a Graecis antiquis κέφαλος, ab antiquis autem Romanis capito appellatus) est piscis generis Mugilis, in omnibus tropicis et subtropicis aquis litoralibus inventus. Longitudinem habet fere 30 ad 75 centimetra (12 ad 30 uncias). Species in paene omnibus maribus et oceanis habitat, sicut attestantur vulgaria eius nomina Anglica:
- Black mullet (Civitates Foederatae, Cuba)
- Bully mullet (Australia, Vietnamia)
- Callifaver mullet (Antillae Nederlandiae, Cuba,Civitates Foederatae)
- Common grey mullet (Regnum Britanniarum)
- Common mullet (Cuba, Antillae Nederlandiae, Civitates Foederatae)
- Flathead grey mullet (India, Philippinae, Regnum Britanniarum)
- Flathead mullet (Civitates Foederatae, Consociatio Nationum,[1] Europa, FAO,?)
- Grey mullet (Aegyptus, Antillae Nederlandiae, Australia, Civitates Foederatae, Civitates Mediterraneae, Cuba, Hispania, Hong Kong, Mauritia, Nova Zelandia, Regnum Britanniarum, Samoa, Samoa Americana, Tonga, Taivania, Viti)
- Hardgut mullet (Australia)
- Mangrove mullet (Australia)
- Sea mullet (Australia, Papua Nova Guinea, Regnum Britanniarum, Viti)
- Striped mullet (Australia, Civitates Foederatae, Cuba, Foederatio Russica, Havaii, Mexicum, Regnum Britanniarum)
Ars coquinaria
[recensere | fontem recensere]Mugil cephalus est multis culturis gravis piscis cibarius, qui homines et piscantur et colent. Ova huius mugilis, sale condita, siccata, compressa, fiunt praecipuus cibus, sicut myeongran jeot in Corea, karasumi in Iaponia, botargo in Italia, et batarekh in Aegypto, ubi piscis ipse, sale conditus, siccatur ut fiat feseekh.
Litore Floridae septentrionalis et occidentalis et Alabamae, hic mugil, ibi appellatus striped mullet et black mullet, saepe est praecipuus diversoriorum marinorum cibus. Mugiles fricti sunt populo gratissimi, sed mugiles fumigati, tosti, et conditi etiam eduntur. Loci piscatores mugiles retibus usitate capiunt, sed nonnulli hamis utuntur.
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Ayling, Tony, et Geoffrey Cox. 1982. Collins Guide to the Sea Fishes of New Zealand. Auckland Novae Zelandiae: William Collins Publishers Ltd. ISBN 978-0-00-216987-5.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • IUCN Red List • WoRMS: Marine Species • FishBase • Fossilworks • INPN France |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Mugilem cephalum spectant. |
Vide "Mugilem cephalum" apud Vicispecies. |
- Institutum Venetiae de scientia, litteris, et artibus: informatio de lacu Venetiae
- "Mugil cephalus". Ranier Froese, Daniel Pauly, edd., FishBase (January 2006)
- Oeconomici Hongcongi pisces marini.
Haec stipula ad Mugiliformes spectat. Amplifica, si potes! |
- Mugilidae
- Pisces Aegypti
- Biota Antillarum Nederlandensium
- Pisces Australiae
- Pisces Cubae
- Pisces commercii
- Pisces Havaiorum
- Pisces Hispaniae
- Pisces Hongcongi
- Pisces Indiae
- Pisces Maris Rubri
- Biota Mauritiae
- Pisces Mexici
- Pisces Novae Zelandiae
- Pisces Oceani Atlantici
- Pisces Oceani Indici
- Pisces Oceani Pacifici
- Pisces Papuae Novae Guineae
- Pisces Philippinarum
- Pisces Britanniae
- Pisces Russiae
- Pisces Samoae
- Pisces Samoae Americanae
- Pisces Taivaniae
- Pisces Tongae
- Pisces Vietnamiae
- Pisces Vitiorum
- Taxa Linnaei
- Taxa 1758