Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas inspicienda

Calvaria

E Vicipaedia
(Redirectum de Calva)
Jump to navigation Jump to search
Calvaria hominis a latere depicta
Sphendontis calvaria ossa sequentia ostendens:
I - praemaxillam
II - os nasale
III - os praefrontale
IV - os frontale
V - maxillam
VI - os postfrontale
VII - os dentale
VIII - os postorbitale
IX - os iugale
X - os parietale
XI - os squamosum
XII - os quadratum

Calvaria (-ae), sive calva (vide etiam alia vocabula infra) est complexus ossium capitis omnium animalium vertebratorum craniatorum (sicut et hominis), quae cerebrum et alia membra capitis tuentur.

De vocabulis[recensere | fontem recensere]

Vocabulum in antiquitate usitatum ad hanc structuram significandam erat calvaria, e.g. apud Celsum: "Tum interest venae pituitam mittant quae inter calvariam et cutem sunt, an quae inter membranam cerebri et calvariam".[1] Deinde calvaria (-orum) aliquando invenitur. Livius calva eodem sensu utitur: "purgato inde capite, ut mos iis est, calvam auro caelavere, idque sacrum vas iis erat quo sollemnibus libarent poculumque idem sacerdotibus esset ac templi antistitibus".[2] Calva autem "caput calvum" alibi significare videtur, etenim ambo vocabula calvaria et calva ex adiectivo calvus deducta sunt. Aliquando testa (ad litteras "fragmen luti") vel etiam caput adhibebantur. In media Latinitate cranium ex Graeco "κρανίον" formatum est. In lingua medicinae hodierna cranium indicat summam omnium ossium capitis, calvaria sive neurocranium autem omnia ossa cerebrum circumdantia.[3]

Historia[recensere | fontem recensere]

Icon apps query.svg
Haec pagina scripta est a tirone, qui nondum Latinitate callidissima utitur.
Usor Latinitatis callidior textum inspiciat, errores corrigat resque auctori explicet.

Philologi magnitudinem calvariae redactam esse humanae propter climata calidiora Holocaeno credunt. Selectio naturalis frigidis corpus magnum climatibus sumere solet. Post Aetetatem Glacialem climata fuere generatim calidiora. Exim cranium humanum termino Pleistocaeni crescere desiit.[4] [5] Cerebri deminutio ob cranium minus facta est. Etiam selectio naturalis minora hominum crania, quo ex pelvibus meliuscule crania partu emergerentur, forsitan desumpsere.[6]

Aliae significationes[recensere | fontem recensere]

Calvariae pictae saepe sunt imagines mortis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cels. 7.7.15.
  2. Liv. 23.24.12.
  3. Duden - Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke. 3. editio (1979). Manhemii, Vindobonae, Turici: Dudenverlag
  4. Henneberg, Maciej (1988). "Decrease of human skull size in the Holocene". Human Biology. 60(3): 395–405. JSTOR 41464021. PMID 3134287.
  5. Chao Liu, Yuchun Tang, Haitao Ge, Fen Wang et alia. Increasing breadth of the frontal lobe but decreasing height of the human brain between two Chinese samples from a Neolithic site and from living humans. Am J Phys Anthropol 154:94–103, 2014.
  6. Christopher Stringer. Why Have Our Brains Started to Shrink? Scientific American.


stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!