Orontes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Orontes in Turcia.

Orontes[1] (Graece Ὀρόντης) sive Axius (Arabice العاصي ‘Āṣī) est flumen quod Libanum, Syriam, et Turciam perfluit. Temporibus antiquis, praecipuus fuit fluvius Levantis, etiam "Draco" et "Typhon" et "Axius" nominatus, ex qua nuncupatione nomen hodiernum Arabicum derivatum est.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Orontes est nomen Hellenizatum verbi Persici Haeravanta 'id plenum maiestate'.

Cursus[recensere | fontem recensere]

Orontes flumen prope Hamam in Syria, 1914.

Oritur amnis in magnis fontibus nomine Labweh ad orientem partem Beqaa vallis prope fontes Litani flumen ad meridiem vertens, inde in septentrionem vertit vallem lapidosum perfluens. Relicto valle flumen in lacum apud Homs influit ubi vallis expandit perveniens ad fertilem provinciam Hamaih-Epiphaneia. Iuxta eam tractus pascuarii circa Amyces siti sunt porrigentes ruinas Apameae et Larissae urbis. Haec vallis a impedimento Jisr al-Hadid concluditur ubi flumen se ad occidentem convertit et ad Antiochenam planitiem pervenit.

Influctis Afrin et Karasu amnibus flumen Antiochiam ad septentrionem praeterit demumque omnino perfecto spatio 240 chilometrum apud Seleuciam Pieriam in Mare Mediterraneum influit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Orontes Hamae in Syria.

Cum passim innavigabile sit neque aptum ad irrigandum flumen levis momenti fuit nisi in itineribus faciendis. Viae enim ab Antiochiam urbem flumine tenus usque ad Homs duxerunt, inde ad Damascum Syriamque vertunt. Ad ripas Orontis Cadense proelium Aegyptio rege Ramesses II (1279–1213 a.C.). Apud flumen etiam Proelium Carcarense anno 853 a.C.n. pugnatum est. Anno 637 ibi copiae Islamicae imperium Romanum orientale prope pontem ferratum devicerunt.

Orontes saepe fines nonnullorum imperiorum designabat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pomponius Mela, De chorographia 1.69.4. Nominativo Orontēs; genetivo Orontis, interdum Orontae vel Oronti.