Comparatio

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Comparatio in arte grammatica est gradatio adiectivorum vel adverbiorum, qua vis eorum augetur.

Comparationis gradus sunt tres:

  • positivus, ut doctus,
  • comparativus, ut doctior,
  • superlativus, ut doctissimus.

E nominibus comparantur appellativa dumtaxat qualitatem aut quantitatem significantia, id est adiectiva. Praeterea nulla pars orationis comparatur nisi adverbium.

Comparativus gradus ablativo sine praepositione servit (velut doctior illo) aut adhibent particulam quam (velut doctior quam ille). Absente aliqua re comparanda comparativus adiectivi vel adverbii vim aliquantulum supra modum auctam aut etiam nimiam vim exprimere potest.

Superlativus genetivo tantum plurali servit (velut doctissimus poetarum). Absente aliqua re comparanda superlativus vim adiectivi vel adverbii effert, unde et elativus dicitur.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Partes orationis
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula)
Nomen adiectivum
Declinationes adiectivorum
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis
Casus: Nominativus | Genetivus | Dativus | Accusativus | Vocativus | Ablativus | Locativus
Gradus comparationis: Positivus | Comparativus | Superlativus