Lacus cycnorum

E Vicipaedia
Descriptio ab F. Gaanen pro scaena actús secundi facta, Moscuae, 1877.

Lacus cycnorum,[1] sive Lacus cycneus[1][2] (Russice Лебеди́ное о́зеро), op. 20, est ballatio a Petro Čajkovskij annis 1875 et 1876 composita, quae, contra primam defectionem, nunc est una ex ballationibus spectatoribus gratissima.

Čajkovskij anno 1877, anno primi ballationis spectaculi, hic cum Antonina Miliukova, muliere quam ducere voluisse dicitur.

Scaenarium, olim binis actibus dispositum, ex fabulis miraculosis Russicis Germanicisque (sicut "Anas alba") ab Alexandro Afanas'ev in Narodnye russkie skazki collectis factum est. Fabulam Odettae narrat, principissae in cycnum per imprecationem venefici mali conversae. Choreographus primae productionis fuit Iulius Reisinger (Václav Reisinger). Prima perfunctio divulgata est a Ballatione Bolshoi in Theatro Bolshoi Moscuae die 4 Martii (modo vetere) 1877.[3][4][5]

Anna Sobeshchánskaya partes Odettae agit, anno 1877.
"Valsa cycnorum" in actu secundo editionis Ivanov/Petipa Lacus cycnorum.
Paulus Gerdt partes principis Siegfried agit, Petropoli, 1895.
Scaena in actu tertio: Odetta inter cycnos, secundum choreographiam Rudolphi Nureyev, partibus Odettae a Simona Noja actis. Opera Civica Vindobonensis, 10 Augusti 2004.

Quamquam ballatio in multis spectaculis variis oblata est, plurimae societates ballationum musicam et saltationem earum scaenaria in renovatione anni 1895 condunt. Quae renovatio primum a Mario Petipa et Leone Ivanov pro Ballatione Imperiali in scaena Theatri Mariinsky Petropoli die 15 Ianuarii 1895 oblata est, partiturá Čajkovskianá a Ricardo Drigo, principali conductore et compositore Theatri Imperialis Petropolitani, retractatá.[6]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Etiam fortasse Lacus cycneus et Lacus cygneus, sive adeo Lacus olorum et Lacus olorinus.
  3. Modo novo 20 Februarii).
  4. Kant, Marion, ed. (2007). The Cambridge Companion to Ballet. Cambridge Companions to Music. Cambridge and New York: Cambridge University Press. p. 164. ISBN 978-0-521-53986-9 .
  5. Chaĭkovskiĭ, Modest Ilʹich; Newmarch, Jeaffreson; Rosa Harriet (1906). The life & letters of Peter Ilich Tchaikovsky. J Lane. p. 735 .
  6. Swan Lake Ballet 2018 India. . BookMyShow .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Abraham, Gerald, ed. (1945) 1974. Tchaikovsky: a Symposium. Prima editio The Music of Tchaikovsky (Londinii: W. W. Norton, 1974).
  • Beaumont. C. W. 1952. The Ballet called Swan Lake. Londinii.
  • Brown, David. 1984. "Tchaikovsky's Mazeppa." The Musical Times 125 (1702): 696–98.
  • Brown, David. 2006. Tchaikovsky: The Man and His Music. Londinii: Faber & Faber.
  • Kohlhase, Thomas. 1996. "Schwanensee." In Einführung in ausgewählte Werke Petr Il'ič Čajkovskijs. Čajkovskij-Studien, 2: 13–31. Moguntiaci: Schott. ISBN 3-7957-0324-7.
  • Koegler, Horst, et Helmut Günther. 1984. Reclams Ballettlexikon, Philipp Reclam jun. Stutgardiae: Reclam. ISBN 3-15-010328-2.
  • Norris, George. 1980. Stanford, the Cambridge Jubilee and Tchaikovsky. Londinii.
  • Nuzzo, Nancy B. 1981. "Swan Lake: a chronology; The sleeping beauty: a chronology; other Tchaikovsky ballets." Dance magazine 55 (Iunius): 57–58.
  • Pudelek, Janina. 19901991. "Swan Lake in Warsaw, 1900." Dance Chronicle 13: 359–36.
  • Robinson, Harlow. 1987. "Review: Untitled." The Slavic and East European Journal 31: 639–40.
  • Wiley, Roland John. (1985) 1991. Tchaikovsky’s Ballets: Swan Lake, Sleeping Beauty, Nutcracker. Oxoniae et Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0193153149.
  • Wiley, Roland: 2009. Tchaikovsky. Oxoniae: Oxford University Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Lacum cycnorum spectant.
Historia
Pelliculae