Den grimme ælling

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Anaticula deformis, in cygnum commutata, cum grege cygnorum demum congreditur. Adumbratio Gulielmi Pederson, primi illustratoris Anderseniani.

"Den grimme ælling" ('Anaticula deformis') est fabula ab Iohanne Christiano Andersen scripta de parva ave foeda, quam anates aliae aggrediuntur, se usque in cygnum pulcherrimum eadem evolvens. Primum divulgata est die 11 Novembris anno 1843 cum tribus aliis fabulis Andersenianis Hafniae in Dania. Fabula praeclarissima nonnullis artibus oculorum adaptata est, praecipue in operis musicis, ludis musicis, et pelliculis.

De historia[recensere | fontem recensere]

Anates alii anaticulique anaticulum informem aggrediuntur.

In principio, ova anatis femineae fetantur in fundo, et anaticuli nascuntur. Unus eorum foedus habetur, et animalia omnia verbo et opere eum aggrediuntur. Tristis ex agro ambulat, et cum anates silvestres anseresque vivit usque ad adventum venatorum qui greges avium occidunt. Deinde sedem domi anus invenit, sed a fele et gallina horrende insultatur; ergo iterum sese exulat. Gregem cygnorum videt et miratur, sed eis congredi non potest quoniam parvulus est et volare nescit. Hieme, agricola eum invenit ac domum suam fert, sed anaticulus de sonoris filiis terret et e domu elabitur. Miserabilem hiemem in caverna super lacum congelatum +habet. Vere, grex cygnorum in lacu exsoluto adsunt. Anaticulus, post incrementum maturationemque, solitudinem noniam tolerat et ad cygnos adest, quia ab eisdem pulcherrimis animalibus occidi quam deformitate miseriaque vitam habere, mavult. Sed ei eum complectuntur, de quo miratus est. In aqua imaginem suam videt, et se cygnum factum esse invenit. Grex fugat, et anaticulus informis alas suas magnas tendit et cum familia nova volat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bredsdorff, Elias. 1975. Hans Christian Andersen: The Story of His Life and Work 1805-75. Phaidon. ISBN 0-7148-1636-1.
  • Chisholm, Anne. 2006. "The tale of an ugly duckling." The Daily Telegraph, 5 Iunii 2006.
  • Tatar, Maria. 2008. The Annotated Hans Christian Andersen. Novi Eboraci: W. Norton & Company.
  • Zipes, Jack. 2005. Hans Christian Andersen: The Misunderstood Storyteller. Novi Eboraci: Routledge.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad "Anaticulam deformem" spectant.
Wikisource-logo.svg Vide "Anaticulam deformem" apud Vicifontem.