Oberonia

E Vicipaedia

Monocotyledones 
Ordo : Asparagales 
Familia : Orchidaceae 
Subfamilia : Epidendroideae 
Tribus : Malaxideae 
Subtribus : Malaxidinae 
Genus : Oberonia 
Lindl.[1]
   
Subdivisiones: Species
{{{subdivision}}}
Synonyma
* Iridorkis Thouars
Oberonia sp. in Nagara Hole National Park in India.

Oberonia[2] est genus plantarum florentium familiae Orchidacearum. Species huius generis sunt plantae vel epiphyticae vel lithophyticae, quibus sunt folia flabelliformia in ima parte convenientia summaque parte prope apices dispergentia. Permulti flores minimi, breviter viventes, cupulati, non resupinati in arcuato caule florente ordinantur, qui ex ima folii summi parte oriuntur. Circiter 240 species rite descriptae ab Africa tropica austrinaque ad Oceanum Pacificum fiunt.

Taxinomia et nomina[recensere | fontem recensere]

Oberonia primum a Ioanne Lindley anno 1859 rite agnita est, qui descriptionem in libro The Genera and Species of Orchidaceous Plants protulit.[1][3][4] Nomen Oberonia, quod ex Oberonte rege fadarum appellatur, minusculos harum orchidacearum flores eorumque inusitatum in caulibus florentibus ordinem attingit.[5][4]

Distributio geographica[recensere | fontem recensere]

Orchidaceae generis Oberoniae endemicae sunt in Africa tropica, Asia Meridiana (plerumque India), China, Iaponia, Indosina, Indonesia, Philippinis, Australia, et variis oceanorum Pacifici Indicique insulis.[1]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Formula:WCSP
  2. Jones, David L. (2006). A complete guide to native orchids of Australia including the island territories. Frenchs Forest, N.S.W.: New Holland. pp. 468–69. ISBN 1877069124 .
  3. "Oberonia". APNI 
  4. 4.0 4.1 Lindley, John (1830). The Genera and Species of Orchidaceous Plants. Piccadilly: Ridgways. p. 15 .
  5. D. L. Jones; T. Hopley; S. M. Duffy (2010). Oberonia. . Australian Tropical Rainforest Orchids (Centre for Australian National Biodiversity Research (CANBR), Australian Government) .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Oberoniam spectant.
Situs scientifici: Tropicos • GRIN • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of China