Nucatum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Nucatum[1] est bellariorum genus, quod ex saccharo melleve, nuce (amygdala, iuglande, pistacio, avellana puta) assata, et nonnumquam fructu conciso saccharo condito fit. Nucati spissitudo pendet ex compositione, et variat a lento usque ad durum. Nucatum album ex albumine bene agitato factum et mollis est, nucatum fuscum, contra, ex saccharo tosto factum, firmius.

Nucatum in Europa meridionali praecipue in pretio est, exempli gratia Monti Ademari in Francia, et tempore Festi Nativitatis in Hispania.

Nucatum quod in tabellis dulcibus hodiernis invenitur, vix simile est nucato translaticio, cum sit mixtura saccharosi et siropae maiziae, aerata cum albumine seu proteino hydrolyzato soyae. Nonnumquam insunt et adeps vegetabilis, pulvis lactis, et nux.

Nucatum Montiademarensis constat 30% vel plure ex amygdala, et 25% vel plure ex melle lavandulato.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jane Levi, "Nougat" in Darra Goldstein, ed., The Oxford Companion to Sugar and Sweets (Oxonii: Oxford University Press, 2015) pp. 486-487

Nexus interni