Torro
Jump to navigation
Jump to search
Torro[1] seu turro (Valentiane: torró; Hispanice: turrón) est species iberica nucati, praecipua regionium Lucenti et Valentiae, sed etiam invenitur in Italia (torrone) et in America Meridionale. Editus est torro saepissime in Natale Christi. Confieri solet ex mixtura mellis, sacchari (12%) et albuminis, amygdalis frixis et fractis tritisve (66%) inducta, saepissime in forma tabellae aut circelli ficta.
Aliae urbes alios torrones parant. Praeclarissimi sunt:
- Turro Sexonensis seu blandus: massa olei, mellis, sacchari, albuminis et amygdalae tritae, in forma lateris blandi et facilis essu.
- Turro Lucentinus seu durus: glaeba compacta amygdalae integrae in massa dura albuminis, mellis, et sacchari.
- Turro Sucronensis seu catti: ex maizio sufflato et melle cocto.
- Turro Agramontinus
Insulis autem Philippinis, turon indicat bananam saccharo fusco inductam in tracta involutam et frictam (et similia tragemata).
Nexus interni
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad torronem spectant. |