Roman numeral 10000 CC DD.svg

De principe

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nicolaus Maclavellus. Santi di Tito pinxit

De principe[1] (Italiane Il Principe) est liber philosophiae politicae a Nicolao Maclavello lingua Italiana vulgari anno 1513 scriptus et anno 1532 postumus editus.

Editio Latina pessima ab Augustino Nipho sub titulo De regnandi peritia publicata est anno 1523 sine nomine Maclavelli quasi id fuisset opus proprium originale ipsius Niphi.

Quo in opere parvo sed plenissimo sententiae doctae, auctor ait se omnia sapientiae suae de rebus civilibus distillavisse atque posuisse. Prima specie, libellus tantummodo consilia prudentia illustrat ut aliqui princeps aliquam civitatem superare possit et, sceleribus confectis paceque restituta, semper retinere. Tamen, cum scriptor Florentinus noxas in urbibus rureque Italicis inflictas ab exercitibus alienis vocatis in Italiam a pontifice ad regnum eius defendendum saepe lamentetur, multi lectores rogant an causa ulterior, amor patriae, scribendi fuisset. Maclavellus enim principi monet ne timeat violentia fraudeque uti quam virtu, quo modo civitates Italicae valerent et omnes advenas ex terra Italica pellerentur. Scribit etiam fortunam esse quaestionem difficillimam quam omnes homines, specialiter principes ambitiosi, oppugnare debeant. Si placitis huius libri obtemperat, princeps magnus fit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ita in versione Latina a Sylvestro Telio anno 1560 curata. Alibi libellus inscribitur Princeps, ut omnibus notus est. Sed primus titulus, ab ipso auctore in epistula ad Franciscum Vettori Latine signatus, fuit De Principatibus.