Latinitas bona

Nicolaus Berdjaev

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Nicolaus Berdjaev
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus Berdjaev: imago
Nativitas: 6 Martii 1874; Kiovia
Obitus: 24 Martii 1948, 23 Martii 1948; Clamart
Patria: Francia, Imperium Russicum, Unio Sovietica

Officium

Munus: philosophus, opinion journalist, professor
Patronus: Universitas Publica Moscuensis

Consociatio

Nicolaus Alexandri filius Berdjaev (Russice Николай Александрович Бердяев, tr. Nikolaj Aleksandrovič Berdjaev; Kioviae natus die 18 Martii 1874, Clemartii mortuus die 24 Martii 1948) fuit philosophus mysticus religiosus Russicus, ad exsistentialismum proximus.

Berdjaev tempore studii sui Universitate Kioviensi in motu democratico sociali participavit, propterea anno 1897 ex universitate exclusus et exsilio affectus est. Initio ad marxistas "legales" pertinens, theoriam socialismi ethici elaborabat. Dein in positione sua philosophica e positivismo ad idealismum metaphysicum venit et circa annum 1905 ad motum philosophicum religiosumque, vias novas ad Deum quaerentem, se adiunxit. Rerum novarum Octobrium (ut et omnium revolutionum socialium politicarum) inimicus, Berdjaev anno 1922 e Russia Sovietica emissus est, postquam Berolini, ab anno 1924 autem Lutetiae et annis ultimis vitae suae Clemartii in Francia colebat. Ad evolutionem exsistentialismi et personalismi contribuit. Ut expressor traditionum philosophiae religiosae et idealisticae Russicae atque ideologus anticommunismi notus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Berdjaev spectant.