Navis cubiculata

E Vicipaedia

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae
Navis cubiculata in portu navicularum Ystadiensi.
Navis cubiculata in Mississippio, flumine Visconsiniensi.

Navis cubiculata,[1] sive thalamegus,[2] est navis quae domicilii vice fungitur. Navium cubiculatarum exempla varia sunt, sed saepissime de solita navi ab usu remota agitur, quae ita mutata est, ut ad continuatam habitationem apta sit. Sunt etiam naves cubiculatae motro carentes, aedificia pontonibus fluctuantibus exstructa, quae loco stativo permanentes stant. Naves non sunt, sed eodem modo appellari possunt.

Naves cubiculatae praecipue apud populos Asiae Austro-Orientalis crebrae sunt. In terris Europae, naves cubiculatae quibusdam locis, sicut in Nederlandia, inveniuntur; aliis autem terris, sicut in Finnia, nullae aut perrarae sunt, nam administratio rerum necessariarum, sicut cloacarum ductionis et curationis aquae dulcis, difficultates iuridicas parat.

Thalamegus a verbo Graeco θαλαμηγός deducitur, quod antiquitus ad navigii genus referebatur, quo utebantur reges Aegypti solacii causa Nilo navigantes.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sen. Ben. 7.20.3.
  2. Suet. VCaes.Iul. 52.1.
  3. Aegidii Forcellini lexicon, s.v.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]