Scientismus

E Vicipaedia
Ricardus Dawkins saepe scientismi accusatur.

Scientismus[1] est sententia philosophica qua positivismus logicus consectarie omnibus quaestionibus mundi adhibetur.

Vox scientismus olim a biologico Felici Le Dantec(fr) modo affirmativo adhibetur, sed hodie generaliter hoc verbo utuntur assectatores opinionis scientiam rebus religiosis esse abstinendam, cum "scientistae" censeant methodum scientificam solam esse quae veritatem profecto invenire permittet.

Ita in epistula encyclica Fides et Ratio[1] Ioannes Paulus II disseruit:

Haec philosophiae [scil. scientismi] notio respuit tamquam validas omnes cognitionis formas alienas iis quae sunt scientiarum positivarum propriae atque in provinciam solorum phantasmatum reicit tum religiosam et theologicam cognitionem tum ethicam et aestheticam scientiam.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni[recensere | fontem recensere]


Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes!