Nadymus (flumen)

E Vicipaedia
Nadymus
Pons trans Nadymum
Longitudo 545 chm
Altitudo fontis 106 m
Decursus aquae 590 /s
Area systematis 64 000 chm²
Fons Numto lacus
Ostium Sinus Obiensis
maris Karensis
Regio Districtus autonomi
Chanty-Mansiensis
et Iamalo-Neneticus
Russiae

Nadymus[1] (Russice Надым, Nenetice Няти-Ям) est flumen in districtibus autonomis Chanty-Mansiensi et Iamalo-Nenetico Russiae. In Uvalibus Sibiricis[2] montibus e Numto lacu incipit et per tundram paludinosam multis flexibus et ramis fluit. In sinum Obiensem maris Karensis per deltam magnam influit. Nadymus urbs ad Nadymum inferiorem et Chorovaja vicus ad Nadymum superiorem siti sunt. Pons unicus trans Nadymum anno 2015 constructus est. Nomen de vocabulo Nenetico неидем, neidem, scilicet regiones paludinosae, derivatum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ioannes Georgius Gmelin, Flora Sibirica sive historia plantarum Sibiriae, tomus I., Petropoli, 1747, p. XXXVI. (Textus apud Google Books)
  2. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Сибирские увалы.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 66°11′0″N 72°1′0″E, 63°32′57″N 71°33′50″E, 66°14′19″N 71°59′56″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Vicimedia Communia plura habent quae ad Nadymum flumen spectant.