Nadymus

E Vicipaedia
Wikidata Nadymus
Res apud Vicidata repertae:
Nadymus: insigne
Nadymus: insigne
Civitas: Russia
Locus: 65°32′0″N 72°31′0″E
Numerus incolarum: 44 940
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Q20659083

Geographia

Superficies: 307 chiliometrum quadratum

Nadymus[1] (Russice Надым) est urbs in districtu autonomo Iamalo-Nenetico regionis Tumenensis Russiae ad Circulum Arcticum sita. In ripa laeva fluminis eiusdem nominis stat. Incolarum circa 45 milia anno 2020 habet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Colonia ad Nadymum flumen etiam saeculis XVI et XVII exsistebat. Nunc reliquiae eius locus archaeologicus Castellum Nadymense[2] sunt, 60 chm ab urbe hodierno et 32 chm ab ostio Nadymi fluminis. In ripa dextra Nadymi fluminis initio saeculi XX mercatus, ubi nunc Nadymus Priscus[3] colonia sita est. Ferrivia Transpolaris(ru) anno 1952 trans Nadymum constructa erat, sed post annum 1953 deserta est. Anno 1957, cum cubile[4] gasii naturalis Medvež'e[5] elaborari incipiebat, Nadymus hodiernus aedificari incipit. In numerum urbium anno 1972 inclusus est.

Pantopolii aedificium in media parte Nadymi anno 2008

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ioannes Georgius Gmelin, Flora Sibirica sive historia plantarum Sibiriae, tomus I., Petropoli, 1747, p. XXXVI. (Textus apud Google Books)
  2. Надымское городище.
  3. Старый Надым.
  4. Cf. versionem Latinam vocabuli Hispanici petrolífero, yacimiento apud Iosephum Ioannem del Col (2007). Diccionario Auxiliar Español-Latino. Sinu Albo: Institutum Superius Ioannes XXIII. p. 822. ISBN 9789509771345 [PDF]
  5. Scilicet Ursinum.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Nadymum spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 65°32′0″N 72°31′0″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия