Nervus genitofemoralis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Nervus genitofemoralis
Cognitores
TA A14.2.07.008
Anatomia
Nervus genitofemoralis
Nervus genitofemoralis
Cursus nervi genitofemoralis, qui latere imaginis sinistro iuxta musculum psoas maiorem visibilis ab musculo hic medialiter deorsum currit.

Nervus genitofemoralis (TA: A14.2.07.008) est nervus periphericus ex plexu lumbali (L1-L2) oriente in regione hypogastrica inter nervum ilioinguinalem, superius, et, inferius, nervum cutaneum femoris lateralem iacens.

Operatio chirurgia herniae inguinalis periculum laesionis nervi ponit.

Cursus nervi genitofemoralis[recensere | fontem recensere]

Ex plexu lumbali (radicibus L1-L2) oriente, perterebrat musculum psoas maiorem a parte eius posteriore ad anteriorem, deinde latere musculi mediali et anteriore, nunc in spatio retroperitoneale situs, deorsum currit. Dissuitur nervus in rami duos, femoralis (pars sensoria) et genitalis (pars imprimis motoria), qui paulo subtus anulum inguinalem profundum et canalem inguinalem transeunt. Nervus tractus iliopubici vel superius (cursus cranialis) vel inferius (cursus caudalis) currit[1].

Providet ramus femoralis cutaneum utriusque sexus segmentum superius femoris anterioris, quibusdam in viris aream scrotalem anteriorem (de consuetudine: nervi scrotales anteriores nervi ilioinguinalis), quibusdam in muliebris montem pubis[2]. In viris ramus genitalis (seu nervus spermaticus) musculum cremasterem innervat, in feminis quidem fere dissolutus apparet.

Varietates[recensere | fontem recensere]

Varietates distributionis communes sunt, imprimis ad providentias nervi ilioinguinalis et nervi ilio-hypogastrici. Situs bifurcationis in ramos femoralem et genitalem quoque variat[3].

Mala morbique nervi genitofemoralis[recensere | fontem recensere]

Neuralgia genitofemoralis[recensere | fontem recensere]

Neuralgia genitofemoralis est doloris neuropathici causa, non raro aegroti incommodo graviori attingens[4]. Dolor chronicus regione providentiae nervi locatus est (femine anteriore et superiore).

Vulnera[recensere | fontem recensere]

Vulnera iatrogenica toto in cursu nervi descripta sunt, ut:

  • in regione inguinali

Aliae res medicae[recensere | fontem recensere]

In vulneris cum avulsione radicum nervalium plexus lumbosacralis translatio nervi genitofemoralis (nervi donoris) plexum restituendi propositum est[5].

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!